Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag
Dominica 21. huius conuenimus Hispanos et om-
nia, quae a Caesare ad consultationem in Lengering habitam in mandatis
acceperamus, communicauimus rogantes etiam, an expedire iudicarent, ut,
quemadmodum Caesar innuit, mediatores non obstante, quod nihil ipsi
super Gallorum declaratione indicassent, accedere responsumque sollicitare
deberemus.
Responderunt sibi videri, etiamsi caussam urgentem non habeamus, acce-
dendos tamen esse ac nulla quidem de ista nouae formulae propositione
mentione facta simpliciter tantum proponendum: Nuper cum de emenda-
tione plenipotentiarum ageretur, nos satis ostendisse sufficientem ad eam
rem nos auctoritatem habere, nihilominus tamen, cum negocium ad Caesa-
rem retulissemus, Caesaream maiestatem nobis ampliora mandata submi-
sisse. Visum itaque nobis ea de re dominos mediatores certiores facere, ut
sciant a nobis moram nullam, quin effectiue ad emendationem plenipoten-
tiarum procedatur, et, si Galli eiusdem mentis fuerint, facile negocium hoc
terminari posse. Si obiiciant Gallos nihil facturos, nisi prius ad extraditionem
Osnaburgi procedatur, turn replicandum satis iam ante a nobis ostensum,
quantum intersit inter utrumque congressum, adeoque haec inter se commis-
ceri non oportere. Nobis constare Suecos neutiquam desiderare, ut propter
controuersam istam extraditionem hic Monasterii plenipotentiarum emen-
datio distineatur, cum hoc absque negocii principalis praeiudicio facilime
fieri possit.
Placuit nobis consilium, sed ita ut reciperemus nos prius etiam, quae nostri
collegae Osnaburgi dicturi essent, audire velle.