Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Montag
Die lunae 18. eiusdem accessimus Hispanos illisque,
quae acta essent, significauimus. Qui et vicissim nobis enarrarunt, quanta
contentione ipsi hac de re cum mediatoribus egissent. Et in primis, cum
Venetus satis acriter moram et tergiuersationem Caesareanis Osnaburgi quin
et ipsi Caesari imputare videretur ac inter caetera diceret haec omnia eo ten-
dere, quod Caesar secessionem inter Suecos Gallosque procurare moliatur,
id nunquam perfectum iri, ad huiusmodi inuectiuos se respondisse, agant
quid velint Galli Suecique, interea tamen congressus istos Monasteriensem
et Osnabrugensem re ipsa distinctos et separatos et numquam se ut coniun-
gantur passuros, itaque rectius fieri, si eiusmodi obliquis machinationibus,
quibus distinctos istos congressus confundere gestiant, supersedeatur. Ad
quam contestationem Venetum propemodum expalluisse, ut facile pateret
ipsum hic nimis ex affectu locutum totumque in eo esse, ut mediatorem se in
utroque congressu obtruderet. Illum inter caetera dixisse quasi minitabun-
dum Gallos discessuros, nisi Caesareani Osnaburgi eandem quam nos pro-
missionem de acceptanda noua mandati formula, ut ex conuentione com-
poneretur , facerent, sed se replicasse Gallos minis nihil effecturos, Caesarem
et regem catholicum ne unum quidem pedem hac caussa cessuros. Nuncium
ab ipsis singulariter de his machinationibus edoctum dixisse nonnihil com-
motum: si vos tractatus Osnaburgicos huc pertrahere vultis, mihi hoc solum
restabit, ut urbe egrediar.