Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Dienstag
Die martis a meridie hora tertia utrosque mediatores
in domo domini nuncii congregatos accessimus illisque sic emendatam
scripturam utrique exemplum porrigendo dedimus praefati in hunc modum
sermone quidem Italico ob Veneti praesentiam:
Illustrissimi et Excellentissimi Domini. Interea dum nobis scriptum illud,
quod proximo die veneris iussu Caesareae maiestatis Illustrissimae Vestrae
Dominationi Vestraeque Excellentiae obtulimus, corrigendum ac descri-
bendum erat, ea, quae nobis obiecerant, diligenter admodum consideraui-
mus et cum nostris etiam collegis communicauimus. Attamen omnibus ex-
pensis deprehendimus nunquam Caesareanos satis excusari posse, si ab insti-
tuta semel productione recederemus. Reuertimur itaque ad Illustrissimam
Vestram Dominationem Vestramque Excellentiam iamque emendatum a
nobis scriptum offerimus rogantes, ut id haud grauate accipere et, quod
desuper visum fuerit, peragere velint. Nos quidem sollicitam dedimus
operam, ut respectu ad prudentissimas vestras admonitiones habito, quan-
tum eius fieri poterat nostraque instructio patiebatur, mitius atque huma-
nius redderetur, plane nobis persuadentes Gallos, etiamsi ipsis quoque offe-
ratur, caussam cur aegrius ferant habituros omnino nullam neque multum
in scriptis replicaturos, multo minus emendationem ab ipsis postulatam
refutare aut denegare posse, cum res omnino clara et indubitata sit ipsis
hanc emendationem incumbere. Caussa autem praecipua et fundamentalis,
qua Caesar motus contradictiones, quas aduersus plenipotentiam Gallicam
habet, scripto comprehendi iussit, haec est, ut ne Galli ulla ratione gloriari
possint quasi a parte Caesaris ipsorum allegata silentio praetermissa fuisse
utque in omnem quicumque incidisset casum testato constare possit, quid
quantumque in contrarium allegatum ac responsum fuerit, nullaque ratione
Caesar aduersariis campum liberum reliquisse possit iudicari, sed econtra
omnibus manifestum fiat, quae et qualis Caesareae maiestatis mens de pro-
mouendo pacis negocio fuerit. Et ut omnes maiori certitudine intelligant
Caesarem hoc unice desiderare, ut in ista plenipotentiarum materia omnis
tollatur ambiguitas, non abs re esse iudicauimus in ipsa scriptura breuiter
attingere a sua maiestate nobis nouum plenipotentiae diploma submissum,
in quo illa clausula non [solum] de mediis ad pacem ineundam facientibus
sed etiam de ipsa pace efficaciter concludenda significantius exprimitur, ea
tamen conditione, ut tum demum, quando Galli suam emendauerint pleni-
potentiam conformiter ad postulata ipsis facta, producamus. Parati tamen
sumus Illustrissimae Vestrae Dominationi Vestraeque Excellentiae notitiae
caussa extemplo ostendere.
Haec cum dixissemus, illi primo omnium scripturas a nobis acceptas inter se
contulerunt. Mox deinde, se aliter facere non posse, quam ut accipiant
Gallisque exhibeant, sed hoc nobis aperte dicere nos ad hunc modum inten-
tionem nostram neutiquam obtenturos, sed inde ansam peracerbis disputa-
tionibus datum ac tandem congressus ipsos prorsus dissolutum iri. Gallos
enim existimationi suae minime defuturos, contrario scripto omnia nostra
argumenta refutaturos ac forte in emendationem nunquam posthac consen-
suros esse, quam tamen iam quasi ex professo polliciti essent conuentum-
que de omnibus fuisset, nisi istud impedimentum Osnabruggense inter-
uenisset. Subiungebat item Venetus se quasi certo certius nobis confirmare
posse hoc modo totum pacis tractandae negocium cum maximo Caesaris
incommodo et inuidia dissipatum iri. Neminem enim reperiri, quin, cum
intelligat rem iam in eo fuisse, ut Galli de emendanda sua plenipotentia
nobiscum conuenirent, arbitraturus sit nouis scriptionibus et disputationi-
bus negocii cursum retardari aut turbari non debuisse. Sed tandem inter-
pellauit dominus nuncius sibi videri rem adhuc in arcto non esse; petere nos
in nostra conclusione, ut omnia et singula, quae a nobis proposita sunt, Gallis
renuncient; id se facere posse, etiamsi scriptum nostrum ipsis non exhibeant.
Respondimus Caesarem scripto comprehendere contradictiones aduersus
Gallorum plenipotentiam disertis nobis iniunxisse verbis dominisque me-
diatoribus offere, ut nec plus nec minus Gallis obiiciant, teneri igitur nos
mandato nec aliter facere posse. Quodsi autem ipsi omnino hanc ob caus-
sam pacis tractationem abrumpendam fore censeant ac praeter ipsius scripti
exhibitionem, quae ibi continentur, Gallis explicari posse existiment, nos
ipsis hac in re modum praescribere non decere. Caesaris tamen mentem
nequaquam esse, ut tractatus abrumpantur, et si Gallis ad postulata con-
uenienter satisfacere nolentibus rumpi contingeret, suae maiestati culpam
imputari nullam posse. Cui nostrae responsioni acquieuerunt et se quid ex-
pediat inter se deliberaturos dixerunt.
At vero cum Venetus sibi etiam exemplar plenipotentiae Gallicae a se fidi-
matum reddi cerneret, protestatus est se id apud se retinere non posse nec
velle, sed omnino Gallis restituendum fore, id autem se non facturum, nisi
clausula requisitionis denuo scripturae insereretur. Et quamvis diceremus
eodem ipsum hic temperamento uti posse, quo iam circa ipsam contradic-
tionum scripturam deliberassent, tamen in sententia perstitit. Hoc tamen
iterum quasi protestando adiecit, si omnino vellemus Gallis hoc exemplar
reddi, id eo sensu fieri, quasi sit scriptura infamis et iniuriosa. Itaque omnia
ista incommoda, quae circa ipsam scripturam, citra omnem dubitationem
secutura esse. Cogitare nos etiam atque etiam debere, ne quid faciamus, quod
postea cum Caesaris reputatione reuocari nequeat. Frustraneam hanc esse
cautelam, Caesarem iam in ipso scripto omnibus, quae obtentu plenipoten-
tiae Gallicae contra ipsum allegari possunt, satis superque contradixisse,
nullum hinc metuendum esse praeiudicium. Facta emendatione prioris
plenipotentiae non solum hoc exemplar sed et ipsum huius plenipotentiae
instrumentum in nostro conspectu lacerari aut comburi posse. Hispanis
quoque se parem copiam insinuasse, ipsos tamen, etsi non minus formae et
stylo plenipotentiae contradixerint, hanc reddendam aut retorquendam esse
hactenus nunquam innuisse, nedum reddere conatos; melius et nos facturos,
si hanc retorquendi conditionem omittamus. Debere nos Caesari has ipsas
caussas, quare domini mediatores conuenire non putent, denuo explicare et
omnino dicere ipsis dissuadentibus, quod suae maiestatis rebus haud qua-
quam utile putarent, nos omisisse.
Valde perplexos nos reddidit tam pertinax ac vehemens dissuasio, quod et
mandati fines transgrediendos non esse noueramus et culpam aliquam vel
retardatae nedum abruptae tractationis Caesari adtribui nec consultum nec
excusabile iudicare poteramus. Tandem cum recordaremur in mandato dici
exemplar illud Veneto cum discretione, id est, ne inde offensio aliqua sub-
sequatur, reddere nos debere atque, si persisteremus, offensionem nos utro-
rumque mediatorum minime effugituros animaduerteremus, consensimus id
penes nos reseruare velle ea tamen conditione, si postea re cum nostris
collegis deliberata aliud videretur aut nouum a Caesare mandatum subueni-
ret, ut omnino ipsi reddamus cum adiuncta requisitione in scriptis redacta.
Contra querimoniam a nobis pridem expositam circa literas Gallorum ad
status imperii hac vice nihil opposuerunt. Venetus tantum aiebat sibi a
d’Auausio dictum, quod literas Francofurto et aliunde accepisset, quibus hoc
institutum vehementer probaretur, et inter catholicos domino nuncio nomi-
nabat episcopum Herbipolitanum, qui has Gallorum literas responsione sua
magnopere commendauerit. Hoc igitur modo negocio nostro peracto dicto
vale discessimus.
Inde statim ad Hispanos profecti, quae acta essent, exposuimus consiliumque
petiimus, an copiam hanc retinendam esse putarent. Illi igitur dubios rerum
casus expendentes nullatenus consultum esse iudicarunt, ut denuo Venetum
de recipienda copia interpellaremus. Nam si id expedire putarent, se quoque
suam copiam non retenturos sed dudum Veneto restituturos fuisse. Facile hic
aliquid committi posse, quo electores aut status imperii offendi contingeret.
Id omnibus modis cauendum.
Darauff haben wir auch an die Kayserlichen gesandten zu Oßnabrukh disen
verlauff umbstendtlich referirt und ihr meinung begehrt, sonderlich ob mit
retorsion der vollmachtscopei ferner ze insistiren oder also biß uff Ihr Maie-
stät bevelch innzehalten, innhalts schreibens de 7. huius [ 287b].