Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag

38
8 Sabbato] am Rande: Eadem de re cum nuncio.
Sabbato 7. huius hora decima antemeridiana dominum
9
nuncium accessimus eique, quae cum oratore Veneto circa istam edendarum
10
plenipotentiarum materiam acta essent, diligenter exposuimus hac praefa-
11
tione usi: Quamvis intelligeremus ipsum singulari deliberatione ab iis nego-
12
ciis, quae cum diuersae religionis partibus occurrerent, abstinere decreuisse,
13
nos tamen officii nostri esse putare, ut, quae in huiusmodi rebus nomine Cae-
14
sareae maiestatis a nobis agerentur, cum ipso quoque communicemus, ut
15
saltem, quo in statu singula versarentur, plenius cognosceret. Significauit ille
16
pergratum sibi hoc nostrum esse studium et plane nobiscum se sentire nec
17
videre, quomodo a legatis Caesareis Osnabrugensibus recte petatur, ut cum
18
eiusmodi exhibitione mandati actum aliquem positiuum, qui formam nouae
19
tractationi substernere videretur, admittant. Deinde iam se monuisse orato-
20
rem Venetum (a quo heri de nostra propositione edoctus esset), caute pro-
21
cederet. Posse enim sub ista Suecorum de edendis plenipotentiis proposi-
22
tione latere intentionem hac ratione eo citius abalienandi Dani animum a
23
Caesare, quod quidem rebus Caesaris minime conducere palam sit.

24
Nos perlibenter haec, et statim subiunximus ipsum acu rem ipsam tetigisse.
25
Idem nobis iam dudum subolere. Eoque cautius procedendum. Constare
26
enim nobis, quae hinc inde inter Gallos Suecosque consilia agitentur et
27
quantopere regi persuadere conentur, ut repudatis Caesaris partibus Gallo-
28
rum interpositionem admitteret. Qua occasione et obiter insinuauimus, qui-
29
bus ad hanc rem nuper residens Gallicus

43
Claude de Salles, baron de Rorté.
erga Langermannum argumentis
30
usus esset. Quod ille vehementer admirari et quodammodo indolere vide-
31
batur. De literis Dani ad electores et principes imperii sibi dudum aliunde
32
exemplar obuenisse aiebat statimque visum nimium inciuiles fore istos, nisi
33
protinus Dani postulatis assentirent. Putabat etiam consultum fore Caesari,
34
ut hominem certum in aula Dani haberet, qui rumores de procedente cum
35
Suecis et Gallis tractatu pacis redarguere posset. Diximus hac in re Caesarem
36
satis vigilare et iam notum esse nomine suae maiestatis internuncium quen-
37
dam

44
Georg von Plettenberg.
ibi versari, qui nihil sit neglecturus. Ad hunc modum cum omnia, quae

[p. 131] [scan. 179]


1
hac in re pro cautela Caesareanarum partium facere poterant, magno affectu
2
probare videretur, dicta inuicem salutatione abiuimus.

Documents