Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag Sabbato 9. huius cum nobis innotuisset ad solemnem
36
supplicationem, quam pro felici auspicio tractatuum pacis clerus Monaste-

[p. 103] [scan. 151]


1
riensis nobis prius per dominum suffraganeum

43
Johann Nicolaus Claessens (um 1582–1650), Bf. von Akkon 1622, Weihbf. von Münster und
44
Generalvikar, resigniert 1647.
consultis instituere decre-
2
uerat – etsi, ut conuentum nobiscum fuit, nemo legatorum singulariter ad
3
hunc actum inuitatus esset ob praecedentiae contentionem euitandam et ut
4
facilior Hispanis excusatio esset, qui non comparituri viderentur praetextu,
5
quod nihil ipsis fuisset indicatum– nihilominus non solum dominum nun-
6
cium apostolicum sed etiam legatos Galliae accessuros indeque nobis ne-
7
cessitatem imponi, ut pro manutenenda Caesaris auctoritate etiam nos inter-
8
esse debeamus, adiuimus dominum nuncium et primo quidem, ne hac prae-
9
cipue caussa nos venisse putaret, caussam nostri alloquii allegauimus, quod
10
meminisset, qua conditione nuper a nobis ipsi nostrum diploma Caesareae
11
plenipotentiae traditum fuerit, nimirum ut Gallis inspiciendum exhiberet,
12
similiter, ut et ipsi nobis vicissim et sui copiam facerent, curaret. Quod autem
13
tum comes Auausius se collegae absentia excusasset, qua minus ad actum
14
aliquem legitimationis procedere posset, nobis visum praesente iam utroque
15
plenipotentiario Gallico percunctatum venire, an nondum etiam a domino
16
nuncio cum ipsis hac caussa agi ceptum.

17
Et cum respondisset optime se horum meminisse et interea Hispanorum
18
quoque plenipotentiam accepisse et, quamvis Seruientum iam salutauerit,
19
nondum sibi commodam occasionem oblatam, qua cum utrisque hac de re
20
agere potuerit, constituisse se tamen proxima septimana negotium ordiri,
21
nos subiunximus plane a nobis domini nuncii arbitrio relinquere, ut pro bona
22
sua commoditate id faciat, sed tamen nos postulare, diligenter attendere
23
velit, ut prius certo constet, an Galli pari synceritate et promptitudine suae
24
nobis plenipotentiae copiam sint facturi, ne, cum ipsi prius nostri diplomatis
25
copiam impetrassent, forte postea longis ambagibus de exhibendo etiam
26
suo negotium protraherent. Cui fini percommodum nobis videri, ut dominus
27
nuncius, priusquam Gallis nostram exhibeat, ipsos certiores faciat se iam a
28
nobis et Hispanis nostras quasi in depositum accepisse plenipotentias petat-
29
que, an et ipsis placeat suum quoque diploma sibi in manus tradere, ut postea
30
hinc inde se mediante dominis legatis copia inspiciendi exemplumque trans-
31
sumendi fieri possit, hoc quidem modo, ut dominus nuncius tanquam vices
32
sanctissimi domini nostri gerens quos visum legatos ad se vocet, Gallis
33
nostrum et Hispanorum absentibus nobis et Hispanis, deinde nobis Gallo-
34
rum absentibus ipsis inspiciendum ac legendum offerat utrisque exemplum
35
per secretarium vel auditorem domini nuncii fidei caussa subscriptum dari
36
permittat originalibus apud se retentis, ut postea singula singulis ad quos
37
spectant legatis restitui possint. Hanc nobis videri rationem commodissi-
38
mam et securissimam tantumque honoris domino nuncio tanquam summi
39
pontificis specialiter deputato habendum, ut vocati eundem accedamus ac-
40
tumque hunc legitimationis coram ipso expediamus. Perplacuit ipsi hic mo-
41
dus seque obseruaturum recepit. Inde ad supplicationis solennitatem descen-
42
dendo, an et qua ratione interfuturus sit, quaesiuimus. Dixit opportune a

[p. 104] [scan. 152]


1
nobis mentionem fieri, se a canonicis rogatum, ut sacrosanctum sacramen-
2
tum ex templo cathedrali ad proximam ecclesiam deferet, non se potuisse hic
3
deesse officio suo, itaque annuisse. Interea Auausium ad se misisse suum se-
4
cretarium

43
Eustache Munier.
quaesitum, an haec supplicatio ab ipso nuncio esset indicta et
5
quare legatos Gallicos non inuitasset. Responsum dedisse supplicationem a
6
clero huius urbis propria sponte indictam, se tamen ut dictum munus subiret
7
rogatum; alios legatos non esse inuitatos, sed liberum cuique, si sponte adesse
8
vellet. Credere se Caesareos pro Caesaris pietate et reuerentia erga catholicam
9
fidem adfuturos et fortasse ut facerent in mandatis habituros, de Hispanis et
10
Veneto sibi nihil constare. Deinde ab isto secretario Gallico aliquot dubia
11
ipsius nuncii secretario proposita: an ipse nuncius deposito venerabili inter
12
legatos futurus an vero solus praeiturus, an Caesareanis tantum comitanti-
13
bus, an uni tantum Caesareanum an vero utrisque cedere priorem locum
14
deberent Galli. Ad quae singula suum secretarium proprio Marte quae vide-
15
rentur respondisse, inter caetera autem, quod putet dominum nuncium de-
16
positis sacris vestibus comitantibus a dextro et sinistro latere ambobus Cae-
17
saris legatis processurum, sic enim Coloniae obseruatum.

18
Nos pro indicio gratias egimus, et sane ita nobis quoque videri, sed operae pre-
19
tium fore, ut certo resciatur, quae hic Gallorum resolutio esset, ne forte in ipso
20
templo difficultas aliqua interueniat. Pollicitus est se statim exploraturum.

21
Igitur collatis ultro citroque sententiis conuentum, ut in templo maiori seu
22
cathedrali subsellia ad dextrum summi altaris cornu, ubi scilicet legitur euan-
23
gelium, pro legatis ponerentur cum pulpito oratorio, cui genuflectentes
24
orandi caussa incumberent, hoc ordine: primum subsellium pro domino nun-
25
cio, secundum pro comite Nassouio, tertium pro Volmaro, quartum pro co-
26
mite Auausio, quintum pro comite Seruiento et, si Venetus adesse vellet,
27
sextum, eoque ordine stare, sedere, procumbere deberemus. Deinde defe-
28
rente primo domino nuncio induto sacro pluviali et mytra episcopali venera-
29
bile sacramentum sub baldachino eundem immediate dominus comes
30
Nassouius et dominus comes Auausius ad istius latus sinistrum tanquam
31
primarii, hos dominus Volmarus et dominus Seruientus pariter ad huius
32
latus sinistrum tanquam secundarii Caesaris et regis christianissimi legati
33
sequi deberent. Ubi autem dominus nuncius deposito venerabili et depositis
34
sacris vestibus ad locum dominorum legatorum se contulisset, tunc eundem
35
in medium duorum praedictorum legatorum primariorum recipiendum at-
36
que ita procedendum fore, nimirum stante comite Nassauio ad dextrum,
37
Auausio autem ad sinistrum domini nuncii latus. Eundemque ordinem
38
tenendum, ubi in caeteris ecclesiis visitandis ante venerabile directe esset pro-
39
cumbendum. Quam primum autem ad ecclesiam maiorem rediretur, ordinem
40
supradictum in stando, sedendo, procumbendo seruari debere.

Documents