Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Freitag
Veneris primo Aprilis inuisit me dominus nuncius red-
dendi officii salutationis caussa. Sermo erat caetera varius, maxime de moribus
Senensium , libertate et priuilegiis Germanorum ibi studentium. Qua occa-
sione narrabat de quodam conuentu iuniorum et nouorum nuptorum ludicro,
quo et ingenia exercerentur venientibus una maritis et nouis coniugibus, cui
aliquando nouerit interfuisse duos principes Saxoniae Iulium et Franciscum
Albertum , quam decenter et aposite ibi se mirantibus Italis gessissent.
Et cum de pace Italiae quaererem, respondit se nihil certi habere; post ad
Gallorum de pace inclinationem delapsus; ego respondi facilem ipsos viam
ad pacem habituros, si exemplum pacis Italiae sequerentur, qua utrinque
omnia suis erepta antiquis possessoribus restitui oportere conuentum.
Restituant ipsi Caesari, imperio, domui Austriacae, quae occupauerunt,
et pacem habebunt. Respondit hoc quidem optandum, sed multa in
contrarium ab ipsis spargi. Vidisse se discursum, quo defenderetur
durante regis minorennitate bello quaesita restitui non posse. Ego, non
ignorare me, quae hoc praetextu dicerentur, sed et, quod inter caetera etiam
iactent facilem cum Caesare compositionem fore, sed cum Hispanis maio-
rem fore difficultatem et nunquam tantum invaliturum fuisse bellum, si
Caesar rebus se Hispanicis tantopere non immiscuisset. Sed credere et scire
Gallos oportere Germanos non adeo stultos esse, ut quo animo et artificio
haec dicerentur non intelligant aut prudenti coniectura assequi nequeant,
quantopere Gallorum intersit durante regis sui pueritia pacem quouis modo
a vicinis regibus et maxime Caesare ac Hispano redimere.
Hic ille non dissimulabat Gallos in magnis constitutos angustiis regnumque
internis dissidiis gliscere, viris, armis, pecuniis exhaustos nec facile diu-
turniori bello suffecturos. Iustitiam ipsos ad regnum Cataloniae habere nul-
lam, satis enim constare. quam iniquis persuasionibus et artibus eam rebellio-
nem concitauerint. Portugalliae defectionem quoque artificio Richelii
procu-
ratam fuisse, qui usus internuncio quodam gemmario Lusitano totam istam
technam cum duce Bragantiae contexuisset, sed conuentum fuisse, ut in-
eunte demum vere defectionem auspicaretur. Sed illum, quod ex multis in-
diciis didicisset regi iam de huiusmodi consiliis suboluisse et, ne praeoccu-
paretur, timeret, citius quam conuenerat in apertum prorumpere coactum.
Itaque Richelium initio illi admodum succensuisse, quod videretur autorita-
tem et auxilia Gallorum spernere, sed re postea melius intellecta consilium
probasse. Culpam autem, quod caussa haec Lusitana ab Hispanis adeo osci-
tanter fuerit tractata, soli comiti duci (ut vocant) d’Oliuares
adscribendam.
Huiusmodi sermonibus ultro citroque habitis, dicta salute discessit me ad
rhedam comitante.
Den 1. diß schreiben wir nach Oßnabrukh uff ihr vorgehendts vom 28.
passato mit communication unserer relation ad Caesarem, auch einer ab-
schrifft des königs in Dennemarkh ad collegium electorale abgangnen Schrei-
bens. Erclären unß gleichmässiger observantz in der visita mit dem Schwe-
dischen residenten , wann er allher kommen werde [ 215].
Eodem kombt unß vom herrn cardinal Rossetti ein höflich dankschreiben
umb die überschikhte passaporti de 29. Martii [ 216].
Von Oßnabrukh würdt sub ultimo Martii berichtet, waßgestalten der Fran-
zösisch resident sein visita gegen inen, Kayserlichen gesandten, verrichtet, sie
auch dises actus den Langermann, Dänischen hinderlassnen gsandten, be-
richtet hetten [ 217].