Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch
Die mercurii 23. huius a meridie comes d’Auaux
venit ad dominum comitem Nassau, ubi et ego adesse iussus, visitandi causa.
Exceptus ibi fuit in cubiculo comitis sed magnifice exornato positisque sellis
nigro serico tectis. Repetiit suam beneuolentiae declarationem seque hoc offi-
cium nobis ob antecedens meritum reddere debuisse, longe sibi gratissi-
mum esse contestatus, quod nobiscum rem sibi fore cerneret, tantum enim se
nostrae humanitati et virtuti tribuere, ut nullatenus dubitet negocium pacis
magno utrinque affectu compositum iri. Egit dominus comes paucis Gallico
sermone gratias. Deinde colloquia miscendo varie praedicare coepit Auau-
sius Germanorum candorem, quam tantopere amet, ut credat, etiamsi inter-
positores nulli adsint, nihilominus tamen nobiscum de pace conueniri posse.
Ego interlocutus: ergo quia Germanorum candorem Vestra Excellentia tant-
opere praedicat, hoc maiorem caussam habet eo tendere, ut istae bellorum
et mutuarum caedium immanitates pacificatione tollantur vetusque deri-
uatio nomini Germanorum constet, qua multi scriptores contendant ideo
Germanos vocari, quod Gallorum fratres germani haberi voluerint aut quasi
fuerint habiti. Arripuit ille dictum et commendauit rursumque se infecta pace
hinc non discessurum, a principio quidem credibile esse utrinque duras
propositum iri conditiones, sed unumquenque se iis accommodaturum rebus,
quae iuri atque aequitati conformes essent. Deuenit etiam ultro et sponte
sua ad postulationem, quam pro catholicis coram ordinibus Hollandiae fecis-
set quibusque argumentis usus esset ad nonnullos eorum deputatos. Inter
caetera se ipsis manifeste dixisse errare ipsos, si crederent Gallorum inten-
tionem esse extirpandi domum Austriacam, id primo impossibile fore,
deinde se in totam religionem catholicam peccaturos, arcta etiam cognatione
ne tentarent prohiberi. Id tantum sibi propositum esse, ut tanta potentia in
ordine contineatur, ne latius cum detrimento aliorum regum, principum
rerumve publicarum euagetur. Hoc ridendo cum recensuisset, rogauit ne
aegre ferretur, se enim id referre, quod cum Hollandis pro occasione esset
locutus. Nos, quod appareret quaeri materiam disputandi, ad ea nihil nisi
domum Austriacam intra amicitiae limites cum Gallia stare cupere nec cui-
quam iustum de se metum praebituram. Saepius hactenus patuisse omnia,
quaecunque cum Hollandis aut eorum similibus pro religione catholica acta
fuissent, frustra cessisse nec unquam quieturos, donec extirpauerint. His
igitur omissis ad alia de incommoditate aedificiorum, reparandorum sumtu,
pensionum pro locatione magnitudine, victualium difficultate delapsus Colo-
niam ut multis modis commodiorem extollere coepit, forte quaerens occa-
sionem de transferendo illuc congressu captans [!]; sed nihil responsum,
quod ansam praebere posset nos eo inclinare. Itaque multis salutationibus
dictis digressus est statimque a nobis ad Hispanos perrexit.
Miserat autem ante prandium ad me, qui diceret salutato prius comite Nas-
sauio se et me inuisurum, sed cum respondissem me una cum comite futurum
ipsumque excepturum esse, hactenus me separatim inuisere omisit.