Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag
Sabbatho 19. huius, cumnuncius apostolicus aduen-
tare diceretur, misit ad nos don Diego Saauedra quaesitum, an rhedas obuiam
mittere vellemus, sibi et collegis suis non videri facto opus, quod aduentus
sui diem nobis non denunciasset. Re deliberata deprehendimus nos hoc
officium salua Caesaris dignitate omittere non posse, 1. quod par officium
exhibitum iam sit Hispanis, Gallis, Veneto, quamvis horum nullus, ut oporte-
bat, nobis aduentus sui diem denunciari curasset, 2. quod serenissimi domini
nostri papae nuncio non minor caeterorum regum legatis [honor] exhiberi de-
beat, 3. quod, cum in terris imperii adveniat, conueniens quoque videatur no-
mine Imperatoris tanquam domini territorii eiusmodi nuncium obuiam eundo
salutare, 4. quod constet Gallos missuros obuiam. Itaque non solum in-
ciuile fore, si Caesaris nomine non mittatur, sed etiam magnam inde
animi alienationem a rebus Caesaris causari posse, quod quidem mini-
me consultum sit, praesertim quod ordines imperii catholici minime
huiusmodi dehonestationem probaturi esse videantur. 5. Cum Hispani
non propter omissam denunciationem sed propter competentiae metum, ne
Gallis tanquam fortioribus locum priorem cedere cogantur, abstineant,
nullam causam esse, cur nos pariter abstinendo ipsis gratificemur. Gallis
enim cum Caesare de praecedentia litem hactenus nullam fuisse. Itaque si
abstineremus, videri posse nos ultro locum Gallis cedere Caesarisque autori-
tatem aut praeeminentiam in discrimen vocare. 6. Nos obmissam denuncia-
tionem nuntio non satis ciuiliter obiecturos, cum ille literis ad nos perscriptis
expresse significauerit se iter suum ita maturaturum, ut dominicam Palma-
rum Munsterii celebrare possit. 7. Caesarem suis legatis Osnabrugensibus in-
iunxisse, ut ipsorum rationibus contrariis non attentis Suecis eundem prorsus
honorem habeant, qui a nobis cum Gallis conventus erat. Valde igitur du-
rum fore, si Caesar hosti haeretico tantum honoris haberi velit neglecto
interim summi pontificis et mediatoris nuncio.
His de caussis nos apud Caesaream maiestatem excusari non posse arbitrati
Saauedrae renunciari iussimus censere nos rhedas omnino obuiam mittendas
esse. Sed ille perstitit in sententia, itaque ego ipse illum accessi, rationes
explicaui planeque nullam me excusandi caussam iustam invenire demon-
straui, nam illud de denunciatione leuius esse, quam ut excusationi sufficiat.
Nihilominus perstitit in sententia, nempe quaerens occasionem devitandi
contentionem cum Gallis.
Igitur visum nobis est caussam nostram hoc quidem loco ab Hispanis
separare misimusque rhedam comitis cum aliquot aulicis, quibus et
meum amanuensem adiunxi. Interea residens Gallicus accessit Venetum
indicans comitem Auausium mandare, ut sua rheda obuiam nuncio veniat,
petere, ut ad Hispanos mittat ipsisque hoc indicet, quod absque dubio fac-
tum, ut actus possessorius doceri possit. Verum Saauedra praedicta excusa-
tione usus missurum se negauit.
Miserunt autem Galli rhedam suam, quam Romanus cum decem equitibus
gladio et sclopetis armatis comitabatur. Nostram tamen praeire loco priore
absque ulla contradictione passus est, sicut et nostri primi nuncium salu-
tauerunt. Ingressus itaque est comitantibus nostra et Gallorum rhedis ac
milite urbano, nam nec Venetus obiuam misit belli Italici aspectu.