Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag

39
32 Dominica] am Rande: Hispani de facienda remonstratione ad Venetum contra Gal-
40
lorum absentiam.
Dominica tertio huius Hispani nos conuenerunt in aede
33
domini comitis, significantes se iam aliquoties, quid sibi nobisque ob longam
34
nimis Gallorum moram facto opus esse possit, considerasse sibique visum
35
silentio hanc minime transmittendam. Cum itaque ex eo sermone, quem ipse
36
heri cum domino Saauedra habuissem, intellexerint nos iisdem occupari
37
cogitationibus, confecisse ipsos scriptum quoddam, quo communi nostro

[p. 58] [scan. 106]


1
nomine dolorem et iustam querimoniam nostram ad oratorem Venetum
2
deferri posse arbitrentur, idque, ni graue esset, recitaturos.

3
Respondimus perplacere nobis hoc consilium, expectare tamen sententiam
4
legatorum Caesaris Osnabrugae agentium, quod in mandatis haberemus
5
huiusmodi consilia communicato cum ipsis inire. Ea caussa nos isto sensu
6
scriptum conficere distulisse; si tamen ipsis placeret compositionem suam
7
nobis recitare, perlubenter audituros. Recitavit dominus Brunus et, cum satis
8
apposite factam cerneremus, petiimus copiam obiterque indicauimus potu-
9
isse aliquando latius diduci, quae ad conciliandam nostris principibus beni-
10
uolentiam et ad concitandum odium in aduersarios facere viderentur. Lau-
11
dare tamen nos summam qua usi essent modestiam. Sed quod appareret
12
mentem ipsorum esse, ut una communi Caesaris regisque catholici nomine
13
eiusmodi scriptum Veneto exhibeatur, nos ipsorum prudentiae consideran-
14
dum relinquere, an forte consultius fuerit ob plures respectus, ut seorsim
15
singuli id cum Veneto ageremus, ne forte aduersarii ex hoc ipso caussam
16
criminandi actionesque nostras apud ordines imperii inuidiose traducendi
17
arriperent. Quod et ipsis vehementer placuit et nos eapropter peculiare scrip-
18
tum Caesaris nomine, sed pari intentione et stylo, confecturos recepimus.
19
Exemplum autem scripti Hispanici [ 126] invenies.

Documents