Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch
Die 25. a meridie venit ad dominum comitem me
etiam praesente orator Venetus inuisendi et salutandi caussa, cui domini
comitis aulici usque ad rhedam obuiam processerunt egressumque in inte-
riorem aulam, cum deducerent, comes et ego in mediam aulae partem pro-
gressi salutauimus atque in conclaue deduximus; considentibus dein singu-
lis Italico sermone primo petiit, ne aegre ferremus, quod hoc salutandi
officium hactenus distulisset, inde breuiter rei publicae suae voluntatem stu-
diumque circa pacis negocium contestatus, se quoque operam omnem ad-
hibiturum, ut, quantum fieri potest, cum utilitate et dignitate Imperatoris do-
musque Austriacae pax obtineatur, quamquam fatendum id omne a nutu
diuinae prouidentiae dependere et absque hoc auxilio parum humanis con-
siliis effici posse. Interea se a nobis expectare, quae fieri vellemus et quibus
modis ad finem optatum deueniri posse arbitremur.
Respondimus gratias nos agere maximas pro honore visitationis nobis habito
tum inprimis serenissimae rei publicae, quod tanto studio animique conten-
tione pacis hoc negocium procurare dignetur. Nuper nos abunde contestatos,
quantopere Caesar hinc laeteretur multumque se rei publicae hoc nomine
debere fateretur, hoc gratiorem suae maiestati fore iteratam domini oratoris
declarationem. Existimare nos ipsum facile expendere posse, quantum Cae-
sari dolere debeat, se a rege christianissimo eiusque adhaerentibus armis in-
festari, a quo potius auxilia contra alios expectanda sibi fuissent. Sicut enim
abs quovis homine cum est opus benificium accipere gratum ac iucundum,
gratius tamen, si ab iis recipias, quos aliquo necessitudinis vinculo id facere
aequum sit; ita graue et dolendum quidem, a quocunque tandem bello peti,
grauius tamen magisque dolendum esse, si ii bellum inferant, quos minime
conueniat. Hinc eo maiori voluptati, etiam consolationi Caesari fuisse, cum
animadverteret serenissimam rem publicam aequiores partes secutam, chri-
stiani principis officio functam, ad componenda huiusmodi dissidia pacem-
que inter orbis christiani principes reducendam animum adiecisse atque in ea
voluntate immotam persistere. Verum quidem esse, totum hoc pacis nego-
cium a divini numinis nutu dependere, sperandum tamen, si auxilium eius
opemque syncero affectu expectamus nobisque ipsis non defuerimus, rem
tandem ad felicem exitum deductum iri. Nos, quod in mandatis habemus con-
fidenter de his, quae huc spectarent, cum ipso agere, officio nostro non defu-
turos et, quam primum initium rebus tractandis dari posse spes sit, quae
nobis viderentur diligenter monituros.
Et quia mentionem quoque fecerat se a legato Veneto Parisiis agente cer-
tiorem factum, quod ipsi cardinalis Mazzarini denuo confirmaverit pleni-
potentiarios Gallicos omnino cum mandatis ad pacem faciendam ablegatos et
absque longiori mora ex Hollandia Monasterium se conferre iussos, in-
structos etiam pro pace facienda postulatis moderatis et honestis (verba
Italica erant ’con conditioni moderate et honeste‘), pro huiusmodi communi-
catione gratias egimus subiungentes operae precium fore, si quales in specie
essent sciri possit. Nihil ille ad haec respondit, sed conuersendo ad alia
digressus obiter insinuavit, sibi videri mutua visitationis officia etiam Gallis
exhibenda fore et, nisi nobis aliter videretur, se constituisse hac de re ad ipsos,
priusquam aduentarent, scribere, an admissuri vicemque reddituri essent, ut
annuentes non solum salutari Monasterium ingressi, sed extra urbem quoque
honoris caussa rhedae obuiam mitti possent. Sperare enim se idem ut fiat a
Caesareis et Hispanis legatis obtinere posse. Et quia iam pridie a me intellexe-
rat, habere quidem nos de peragendo salutationis et visitationis officio man-
datum, sed ob quaedam dubia nouum a Caesare expectare, recepit se tantis-
per expectaturum, quod iam a ministro Hollandico, qui instruendo hospitio
huc appulisset, intellexerit, Gallos cum legatis Hollandicis intra quindecim dies
ex Hollandia non moturos. Interea tamen se omittere non potuisse, quin hac
ordinaria Parisias ad oratorem Venetum scriberet, ut data occasione etiam
huius rei ad cardinalem mentionem faciat moneatque, si forte Gallici pleni-
potentiarii nihil hoc nomine in mandatis haberent, ut quamprimum moneri
ipsos curet. Valde enim alienum ab instituto negocio fore, si hinc inde ad-
uenientes ad pacem legati se inuicem humaniter salutare officiisque inter
principum legatos solitis deuincire nollent.
Quod ad consilia quae Galli cum Hollandis tractarent attinet, putebat inter
caetera et hoc fore, ut Hollandi cum iusto exercitu ineunte vere in apertum
prodire debeant, quo aduersa pars ad pacis conditiones ipsis magis optatas
adigi possit. Et huc animum vel maxime aduertendum esse. In pacis negotio
ipso videbatur eius sententia huc inclinare, ut sepositis particularibus contro-
uersiis, quae intuitu adhaerentium moueri possent, statim ad summam rerum,
quae Caesaris, regis catholici et christianissimi statum propriumque inter-
esse concernerent, accederetur. Quamquam se Coloniae a certo et fido ho-
mine intellexisse Caesarem magnam disputationibus ansam praecisurum, si
electorem Treuirensem
ante initia tractatuum in integrum restitueret, nisi
enim hoc fiat, Gallos summis viribus ipsius liberationem procuraturos, gra-
tiam hinc Caesari perituram ac penes Gallos futuram eoque magis ipsos
hunc principem totumque electoratum obnoxium habituros, suo quoque
iudicio melius fore, si Caesar ipsum libertati restituat, utque coadiutorem
suae maiestati gratum assumat, curet. Ultimo loco mentionem iniecit de
suspensione armorum facienda, alioqui semper eam partem, quae fortunam
magis propitiam una vel altera actione sentiret, duriorem et renitentiorem
ad tractatus fore.
Nos de Treuirensis conditione pauca et negocium hoc non in solius Caesaris,
sed et electorum manu esse. Credere nos dudum hanc caussam finiri potu-
isse, si ipse elector aequis conditionibus acquiescere voluisset. De suspen-
sione armorum credibile esse plura in medium allatum iri, sed cogitandum,
an rebus sic stantibus Caesari talis suspensio profutura anpotuis
potius
obfutura
sit et, quando maior aduersariis in suspensione armorum spes, tanto minus
ad aequam pacem deuentum iri. Existimabat tamen ille posse de conditioni-
bus quibusdam tollerabilibus, maxime ut aduersariorum copiae terris haere-
ditariis Caesaris exigantur, cogitari. Nos haec in medio reliquimus atque dis-
cedentem ad rhedam usque comitati sumus.

an rebus sic stantibus Caesari talis suspensio profutura an