Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Montag
Die 23. a meridie missa prius epistula credentiali
nomine dominae meae archiducissae accessi salutatum dominum oratorem
Venetum ipsique sermone Italico quae in mandatis acceperam exposui. Qui-
bus ille respondit, se iter suum iussu rei publicae duabus de caussis per Tirolim
instituisse, tum ut archiducissam de volutate senatus ipsam in his tractatibus
pacis pro viribus iuuandi certiorem redderet, tum ut cum ipsa de transitu
militum, quos res publica in Germania colligere instituisset, per Tirolim per-
mittendo ageret. Percarum sibi futurum fuisse, si eam coram videre et allo-
qui potuisset, sed nihilominus se multum debere suae celsitudini ob eximia
humanitatis officia sibi exhibita, quemadmodum haec honorificentissime ad
senatum perscripserit. Gaudere itaque se, quod occasionem nactus esset me-
cum de rebus ad utilitatem suae celsitudinis pertinentibus conferendi. Confi-
denter se mecum acturum in omnibus; petere, ut informationem in scriptis
conficiam, quo melius negotii qualitates et circumstantias comprehendere
atque eueniente necessitate Gallos aliosque qui contraniti vellent conuincere
posset. Cogitandum interea de obiectionibus, quas forte Galli ratione Bri-
siaci
opponere vellent, refutandis. Quo loco sibi occurrere, quod venditionis
titulo forsan se tueri sint conaturi, quemadmodum ab illis factum in illa con-
trouersia de restitutione Pignaroli et Susae .
Ego informationem in scriptis me daturum paruoque negotio obiectionibus
aduersariorum satisfacturum recepi, nam Gallos non posse simplici emtionis
titulo se defendere, quod et ipsi instigatores Vimario auxiliatoresque obsi-
dendi Brisiaci fuerint, sumptus obsidionis omnes subministrauerint militem-
que ductu vicecomitis de Turraine submiserint, et nisi hoc fecissent, Bri-
siacum solis Vimarii viribus nunquam capi potuisse. De pignerationibus
Virtembergicis putebat nullam difficultatem fore, maxime cum archiducissa
adhuc in possessione earum sit, standum enim esse pactis conuentis. Deinde
ad alia digressus mentionem fecit de uisitatione et aliis humanitatis officiis
Gallorum plenipotentiariis exhibendis, cupiens, quod nostra mens esset,
scire.
Respondi, Caesarem non abnuere, quin ipsos salutaremus, hac tamen condi-
tione, si ipsi prius aduentum nobis per unum ex suis curialibus denunciassent
seque apud nuncium seu legatum apostolicum legitimassent. Incidisse tamen
nobis circa haec aliquam dubitationem, an haec expectare conueniat, cum
notorium sit ipsos tamquam legatos de pace facienda aduenire. Eaque de
caussa scripsisse ad Caesarem pro habenda resolutione. At uero si Galli hanc
anteuerterent, inter nos iam agitari caeptum, an forte expediat, ut ipsum
dominum oratorem interpellaremus, scriberet quasi sua sponte ad Gallos
notificando ipsis suum aduentum atque hortando, ut ipsi quoque venire ma-
turarent, interea tamen obiter moneret, quoniam pacis caussa conueniretur,
sibi videri aequum esse, ut Caesaris regumque ministri se inuicem pacato
animo excipiant, cupere igitur se ab illis intelligere, an eiusmodi salutationes
et visitationes more alias solito daturi atque admissuri sint, sperare enim
se et Caesaris regisque catholici ministros in eandem sententiam inducere
posse. Sed quod nondum nobis quicquam de Gallorum aduentu pro-
piore constet, hactenus expectandum nobis videri, quid Caesar respon-
surus sit. Ad haec ille, se nobiscum latius in reddendo visitationis officio
acturum. Subiunxi ego, quem putaret modum teneri oportere, ut peractis
istis curialibus dein ad initium tractatuum transiri possit. Respondit, sibi
constare Gallos longa propositione suorum postulatorum instructos, itaque
tentandum, an ad exhibendam illam induci possint.
Postremo explicauit quasdam obiectiones, quas Galli contra cardinalem
Rossetti habeant. Quarum summa est, esse ipsum iuuenem, rerum talium
prorsus imperitum, nulla graviori legatione antehac functum, summum pon-
tificem se his rebus haud commode miscere. Gallorum mentem fuisse, ut
pontifex utrumque nuncium, et qui Parisiis et qui Viennae
Nuntius in Paris war von Mai 1641 bis April 1644 Girolamo Grimaldi (um 1596–1685), Kar-
dinal 1643. Gasparo Mattei (um 1598–1650), Kardinal 1643, Nuntius in Wien seit 1639, ver-
ließ seinen Posten am 4. September 1643. Sein Nachfolger Camillo Melzi (um 1587–1659), Kar-
dinal 1657, übernahm die Wiener Nuntiatur im September 1644 und blieb bis 1652.
ageret, his tracta-
tibus praeficere deberet, sic enim ea, quae ipsi postularent, per nuncium
Parisiensem Viennensi proponi ac per eundem Caesareanis significari potuisse
et vice versa etc. Nunc in dubio esse, quid iste cardinalis Rossetti praesti-
turus et an tanto negotio par sit futurus. Sibi igitur plane non constare, an et
quando iste legatus huc venturus sit. His ultro citroque dictis sumpta licen-
tia discessi.