Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
69. Zur Frage der Verhandlungssprache
69
DH, Adami II fol. 222.
Statibus imperii per consuetam dictaturam offerebat memoriale quoddam
dominus de la Cour Gallice conscriptum. Murmurabant illi, quod illud a
Moguntinis acceptatum dictatumque esset, et propterea indicarunt moneri
debere Gallum et edoceri stylum in comitiis imperii usitatum, in quibus
videlicet Germanico aut Latino idiomate proponi proponenda deberent.
Alias enim pari licentia Hispani, Itali, Sueci, Ungari, Bohemi suam quisque
linguam obtrudere congregatis statibus potuissent. Fateor tamen visos et
acceptatos prius fuisse praesentatos nomine ducis Lotharingiae libellos
Gallice conscriptos. Verum id, ut et in exemplum trahi non possit, quia a
principe extra locum tractatuum statuto fiebat, excusari facilius posse vide-
batur .