Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
56. Eifersucht Saavedras auf Bergaigne
56
DH, Adami II fol. 198’.
Saviedra adventum episcopi Sylvaeducensis aegre ferebat eumque, si non
omnino excludi a tractatibus, certe sibi optasset postponi. Frustraneo autem
conatu. Cum porro episcopus mox ab adventu suo sigillum legationis et
destinatas pro correspondentia Hispanica zyphras de mandato Don Castel
Rodrigo a Saviedra exposceret, renuit hic ea tradere, donec ea causa man-
data regia monstrarentur aut comes Penneranda adventaret; quae fuit oc-
casio episcopo quaerelas instituendi Bruxellis et in Hispania.