Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
28. Anwesenheit der Herzogin von Longueville 1646 Juli 26
28
1646 Juli 26
DH, Adami II fol. 176.
Ducissa de Longeville Munsterium ingressa est tam splendido apparatu
tantaque cum pompa, conducentibus eam Gallis, quotquot in urbe erant,
armatisque dispositisque civibus necnon explosis ad munimenta tormentis
maioribus, ut dubitare debeam, fueritne ipse dux maritus aut aliorum
legatorum aliquis pari solemnitate exceptus.
Ducissam visitabant nuncius, Galli, Venetus et plures alii, episcopus
quoque Osnabrugensis ob habitationem viciniorem et comes Nassovius
ob aliquam sanguinis affinitatem. Comes vero Trautmansdorfius visitare
eam neglexit, quod diceret, moris non esse apud Germanos, praecipue
apud aulam Caesaris, ut mulieres visitarentur aut honore aliquo legatis
debito afficerentur, prout nuper ducissa de Terranova Viennae fuisset,
non tamen a se visitata.