Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
25. Der mantuanische Gesandte. Titelfrage 1646 Mai 4
25
1646 Mai 4
DH, Adami II fol. 176.
Mantuanus legatus, cum adverteret orituras circa obviationem difficultates,
Monasterium ingreditur all’ incognito.
Praetendit excellentiae titulum eumque a Gallis et electoralibus accepit,
non vero a nuncio aut Caesareis. Quia vero postea Galli negarunt Man-
tuano titulum excellentiae, nisi eundem quoque a Caesareanis obtineret;
ideo Mantuanus a publico congressu cum Caesareanis fere abstinuit, pri-
vatim tamen non destitit convenire.
Contigit, ut Mantuani coniunx moreretur et ipse amplecteretur ordinem
habitumque clericalem
dominus, quo titulo inter clericos, qua tales, non habetur maior infra
cardinales. Ita et comes Cratzius et baro ab Eltz, ecclesiastici electorum,
ille Moguntinensis, hic Trevirensis, legati, titulo illustrissimae domina-
tionis a nuncio Apostolico compellati sunt; ab aliis vero pluribus excellentiae,
uti et Mantuanus a nonnullis, titulo sunt honorati.