Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
24. Ankunft der Gesandtschaft der Generalstaaten [1646 Januar 11]
24
[1646 Januar 11]
DH, Adami II fol. 177.
Foederati Belgii legatis obvias miserunt rhedas Galli et Lusitani suntque
a gubernatore urbis, armatis civibus, explosione tormentorum et alias
excepti ut caeteri maiores legati. Illisque non solum Galli, sed et Hispani
aliique tribuerunt excellentiae titulum. Hi, ut civilitate tali conciliarent,
quos habebant hostes, illi, ut servarent amicos, quos habebant confoederatos.
Electorales similiter eo titulo usi sunt erga Belgas eundemque acceperunt
vicissim. Episcopus tamen latine ab iisdem titulo celsitudinis compellatus,
Germanice Fürstliche Gnade. Caeterum Belgae per omnia pares haberi
voluere reipublicae Venetae.
Et quia auditi fuerant dixisse, quod solis electoralibus primariis primas
dare vellent in aedibus suis, non vero secundariis; propterea huiusmodi
secundarii a visitatione Belgarum abstinuere, dicentes, hanc esse novitatem,
quia constet electoris Brandeburgici legatis imo et deputatis Clivensibus
in Hagam comitis venientibus primas concessas fuisse omnibus et coniunc-
tim .