Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
9. Friedensprozession 1644 April 10

15
9

16

Friedensprozession


17
1644 April 10

18
DH, Adami II fol. 154.

19
Dominica secunda post pascha instituebatur solemnis processio cum preci-
20
bus quadraginta horarum pro foelici tractatuum pacis auspicio et successu,
21
tanta populi frequentia ac devotione, quali vix prius unquam

38
Eine Schilderung der Friedensprozession auch bei Ogier S. 58ff.
. In ea illu-
22
strissimus nuncius venerabile sacramentum deportavit ex aede cathedrali
23
ad ecclesiam B. M. V. Transaquas; qui deinde processionem comitatus reli-
24
quum viae confecit medius inter legatos Caesareum comitem de Nassau et
25
Gallicum comitem d’Avaux, singulis facem accensam tenentibus. Hos im-
26
mediate secuti sunt Volmarus Caesareanus a dextris et Servien Gallicanus a
27
sinistris, facem similiter accensam singuli gerentes, verum ingrediendo et
28
egrediendo ecclesias Caesarei uterque Gallos praecessere. Quamvis autem
29
nuncius Apostolicus velut neutri parti studens hunc incedendi modum nullis
30
verbis tunc improbarit: audivi tamen miratum fuisse, cur Volmarus Avau-
31
xio primas dederit, aut Nassovius Volmarum permiserit a latere suo se-
32
parari .

33
Quin et Caesareani postea gravissime repraehensi sunt a Caesarea maiestate
34
ob hoc factum: quod proinde non iterarunt deinceps.

[p. 288] [scan. 312]


1
Nuncius autem Apostolicus imposterum a processionibus publicis abstinuit,
2
ea potissimum de causa, quod, cum velut mediator non posset nisi inter
3
duas partes incedere, nec tamen Caesareani ob supradictum Caesaris man-
4
datum vellent unquam separari, non daretur hac ratione locus sibi competens.
5
Dum vero postea per discessum quorundam legatorum aut alias cessaret
6
ille respectus, prout cessabat, cum in gratiarum actionem obtentae contra
7
Turcas victoriae institueretur processio anno 1649, 4. Julii, non dubitavit
8
eam nuncius praesentia sua honorare.

Dokumente