Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
8. Tod des Gesandten Zapata 1644 April 2
8
1644 April 2
DH, Adami II fol. 153’.
Diem extremum clausit Monasterii comes Sapata, Hispanico nomine ad
pacificatorium conventum legatus: vir pius, omnique scientiarum et lin-
guarum peritia instructissimus, eoque abiectior in vestitu quo virtutibus
splendidior, nemini non laudatus nec unquam satis laudandus. Parcissime
comedens: praeter aquam decoctam alium potum non gustans; somno au-
tem in culcitra straminea, imo et cilicio indutus, modice indulgens. Deposi-
tum est funus apud Franciscanos de observantia (in quorum ipse conventu
domicilium habebat) ac tandem in Hispanias deportatum ac ibidem tumu-
latum .
Habet coenobium beatae Mariae virginis, vulgo Trans-aquas dictum, ordi-
nis S. Benedicti sanctimonialium, eique annexa parochialis ecclesia hoc usi-
tati privilegii, quod, si quis in eius districtu parochiae moriatur, quantumvis
extraneus, exportari exinde non possit absque redemptione funeris et bene-
placito abbatissae. Cum itaque iam dictus comes Sapata in districtu eiusdem
parochiae Transaquensis diem clausisset extremum et parochiale hoc pri-
vilegium legationi Hispanicae exponeretur, detrectavit quidem ipsa funus
redimere, literis tamen ad instantiam abbatissae datis cavit, exportationem
hanc funeris regii legati velut personae privilegiatae nullum debere aut posse
praeiudicium inferre ecclesiae Transaquensi .