Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
5. Neutralisierung der Stadt Münster 1643 Mai 27
5
1643 Mai 27
DH, Adami II fol. 151.
Caesareae maiestatis nomine cum illustrissimo comite de Nassau moratus
aliquamdiu fuerat Joannes Crane consiliarius aulicus. Hic, dum die mensis Maii
decima quinta Coloniam relinqueret atque in diem octavum decimum ur-
bem pacis tractatibus designatam Monasterium ingrederetur, benigne, re-
verenter et honorifice ab illustri capitulo cathedrali et primoribus magistra-
tus fuit exceptus ac salutatus. Post lapsum vero novem dierum his ceremo-
niis in curiam Monasteriensem introductus est. Cives armati a templo S.
Jacobi ad curiam usque praestolabantur legatum. Audita nona senatores
quidam cum syndico rhedam seiugam ad domum legati adducunt inque ea
ipsum sedere rogunt. Sedet assumptis in rhedam praeposito, decano et scho-
lastico summae aedis et Gallo quodam Eustachio Meusnier, subsequentibus
tribus aliis rhedis, in quibus tum dicti senatores urbis, tum reliquus erat co-
mitatus . Procedentem ad curiam vocalis et instrumentalis musica excipit,
et imprimis decenter ad curiae limina expectantes urbis consules. Praecedit
in eandem legatus, subsequentibus praelatis, dominis de regimine ac tri-
bunis plebis.
Coram his Caesareae maiestatis iussi atque vigore conventionis praelimi-
naris neutralem pronunciat civitatem Monasteriensem eamque, donec trac-
tatus pacis in eadem instituendi durarent, a iuramento, quo parti alicui sint
obnoxii magistratus ac cives, liberam dicit. Confectoque mox ea super re
instrumento publico domum reducitur legatus Caesareus eadem solemnitate,
qua in curiam deductus fuerat.
Supradictus Eustachius Meusnier, qui a Cranio solummodo velut actionis
testis adhibitus erat ultronee nullaque obligatione, cum alias Monasterii
solum pro disponendis aedibus Gallorum aliisque privatis in negotiis de-
geret , tecto semper capite in curia remansit perorante Cranio et nequidem
ad nomen augustissimum Imperatoris illud aperuit, cui tamen alii assurge-
rent . Quam hominis privati impudentiam non solum praesentes explode-
bant Monasterienses, sed etiam ipsimet Galli intellectam postea detestati
sunt.