Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Montag

41
14 Die] am Rande: Huius insinuatio.
Die igitur lunae 19. huius accessimus dominos
15
mediatores iisque scriptum hoc insinuauimus cum tali praefatione Italici
16
quidem sermonis sed ad hunc sensum: Cum videamus plenipotentiarios Gal-
17
licos contra spem nostram perseuerare in sua opinione, quod de mediis ad
18
pacem ipsam concludendam facientibus mentem suam explicare nolint,
19
priusquam omnes imperii status compareant electorque Trevirensis restitutus
20
sit, non attento, quod dominorum mediatorum interuentione inter nos
21
mutua pollicitatione condictum sit, id quod non solum in maximum publi-
22
cae tranquillitatis praeiudicium, sed etiam in contemptum Caesareae maie-
23
statis cedere manifestum sit, hinc nobis pernecessarium esse visum, ut denuo
24
peculiari quodam scripto in memoriam reuocaremus, quae iam oretenus pro-
25
lixe explicueramus, quo tanto maiorem caussam haberent urgere Gallos, ut
26
tandem rationi locum dare vellent. Eo autem casu, quando illi adhuc obnite-
27
rentur, ut scriptum hoc instar publicae contestationis in manibus dominorum
28
mediatorum remaneat, ex quo constet per Caesarem haud stetisse, qua minus
29
ad pacis conclusionem effectiue procederetur, rogare igitur nos, ut id accipere
30
ad hanc finem ne grauentur; facturi dein, quod magis expedire videbitur.

31
Accepto scripto responderunt se libenter omnem suam operam impensuros,
32
quemadmodum hactenus fecissent. Sed duo hic aduertenda esse, quod Galli
33
expectent adhuc responsum de Treuirensi; nos enim recepisse, quod velimus
34
de hoc cum electoribus communicare et postea mentem nostram aperire. De-
35
inde negotium istud de aduentu statuum pluribus innodatum esse difficultati-
36
bus; nihil de cathegorica Caesaris voluntate constare, an absolute nolit, an
37
vero et quatenus in aduentum ordinum consentiat. Gallis se quidem omnia,
38
quae contra tam numerosum et citra expressum Caesaris consensum institu-

[p. 241] [scan. 289]


1
tum conuentum dici possent, opposuisse. Sed illos vim in literis responsoriis,
2
quas ab ordinibus accepissent, facere, cum plerique se missuros polliciti sint,
3
itaque se destitui fortioribus armis, quibus Gallos a sententia dimouere pos-
4
sint. Forte cogitandum Caesarae maiestati fore, quomodo negotium hoc certis
5
finibus circumscribi posset. Certe Franconiae circulum suos se mittere velle
6
promisisse, id si reliqui septem circuli faciant, non se videre aiebat Venetus,
7
quomodo Caesar ea, quae cum istius modi circularibus deputatis tractabuntur,
8
postea infringere possit.

9
Replicauimus Gallos non habere caussam a nobis responsum pro Treuirensi
10
postulare satis iustam. Non enim nos ad hoc teneri, priusquam ipsi circa trac-
11
tandae pacis media propositionem aliquam exhibeant. Interea tamen difficul-
12
tatem illam de insinuando ipsi saluo conductu Caesareo facilime superari
13
posse. Nam et nos ad Caesarem perscripsisse, ut, si placeret, ex cancellaria
14
Caesarea nouum saluum conductum in forma conuenta confici atque inde
15
recta ad ipsum electorem transmitti curet, aut, si omnino Galli eum saluum
16
conductum, quem a Caesare impetrarunt, ad ipsum sua opera perferri velint,
17
esse hic dominos mediatores, quibus iste credi et interuentu domini nuncii,
18
qui in curia Caesaris residet

43
Camillo Melzi.
, requisito prius Caesare ad Treuirensem perferri
19
possit. Cursorem autem qualemcunque tandem ut mittant Galli, hoc nos
20
inconsulto ipso admittere non posse. De liberatione ipsius plena nullam trac-
21
tationem, priusquam ad pacis substantialia deueniatur, admitti posse. Quod
22
ad statuum conuocationem attineret, Caesarem in conclusione diaetae Ratis-
23
bonensis firmiter inhaesurum atque omnino velle, ut propter tractatus pacis
24
diaeta Francofurtensis continuari debeat. Hic Venetus multa ex informatione
25
Gallorum: circulos velle suos deputatos mittere, id si fiat, non se videre, quo-
26
modo Caesar queri possit non adesse legitimum conuentum. Exempla esse
27
diaetam Hailbrunnensem et Francofurtensem

44
Zum Heilbr. Konvent 1633 und Frankf. Konvent 1634 vgl. J. Kretschmar I S. 191ff, II S. 297ff.
, quibus non defuerit potestas
28
concludendi. Cogitandum forte, an ex diaeta Francofortensi aliqui huc aduo-
29
cari possint reliquis ibi in forma collegii permanentibus. Ad quae a nobis
30
responsum exempla illa noua nihil concludere, cum per secessionem et rebel-
31
lionem haec talia facta acta sint. Et si Galli hac via ingredi velint, facile con-
32
stare ipsos nouam rebellionem in imperio conciliare [!] velle. De illo medio,
33
quod aliqui ex diaeta Francofurtensi huc adesse deberent, dudum actum, sed
34
protestantes obstitisse et Gallis semper lubidinem contradicendi remansu-
35
ram; cogitaturos nos tamen.

36
Venetus cum urgeri a nobis videret, ut Galli ad media pacis proponenda
37
deuenirent, indicauit sibi videri hoc facturos et causam Cassellanam pro-
38
posituros esse, cum isti deputati aduenerint. Sed a nobis statim replicatum
39
hoc nihil ad rem facere, cum nulla ratione ferendum sit, ut protracta prin-
40
cipali caussa eiusmodi singulares quaestiones pacificationis in medium ad-
41
ferantur.

42
Postremo dixerunt domini mediatores se scripturam oblatam perlecturos et

[p. 242] [scan. 290]


1
deinde ulterius pro negocii qualitate nobiscum conuersaturos esse. Scriptum
2
vero supradictum vide apud acta [ 482].

Documents