Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Montag

36
16 Dagegen] am Rande: Von Oßnabrukh de ultimo eiusdem.
Dagegen anttwortten sie unß widerumb vom letsten
17
eiusdem, daß der Saluius bei inen gleiche zeittung hab und sich vernemmen
18
lassen, das der Oxenstirn ehister tagen auch nach Oßnabrukh kommen
19
werde, sonsten aber köndten sich dergleichen curialien gegen denn Schwe-
20
den nit gebrauchen [ 157].

21

37
21 Lunae] am Rande: Hispani nos consulunt de initio tractandi cum Gallis faciendo.
Lunae primo Februarii venerunt ad nos Hispani proponentes: Cum iam
22
undique nuncietur literisque Haga missis constare videatur plenipotentiarios
23
Gallorum tandem inde abiisse et propediem huc venturos, pro mutua fiducia
24
se nobiscum deliberare prius voluisse, an et qua ratione statim sub aduentum
25
ipsorum tractatibus pacis initium facere debeamus an vero consultius ex-
26
istimemus expectare, donec ipsi a sua parte initium faciant mediaque ad
27
pacem ineundam proponant, id quod menti regis catholici conformius futu-
28
rum fuerit. Deinde sibi certo indicio constare esse in comitatu Gallorum
29
quosdam homines nomine rebellantium Lusitanorum et Catalaunorum, isti si
30
publico nomine quicquam proponere ausint, iam se edicere neutiquam sese
31
huiusmodi tractatus admissuros, sed potius omni congressu abstenturos
32
esse. Et fuisse hac de re interpellatum Caesarem a legato Hispanico

44
Castel Rodrigo.
nec abire
33
suam maiestatem ab huiusmodi deliberatione, quod satis ostendat in con-
34
cedendis saluiconductibus utriusque partis adhaerendium saltem de his, qui

[p. 74] [scan. 122]


1
ratione belli Germanici interessent, actum fuisse, exhibita nobis desuper co-
2
pia decreti Caesarei [ 158].

3
Respondimus nobis a Caesare certum praescriptum esse modum, quo ad
4
tractatuum principia deuenire debeamus, nimirum ante omnia legato apo-
5
stolico vel eo absente Veneto diploma plenipotentiae exhibere, ut Gallis in-
6
spiciendum praebeat vicissimque eorum diploma nobis inspiciendum petat,
7
rogare, postea omnibus modis operam dare, ut Galli priori loco postulata
8
sua pro ineunda pace exponant. Sin omni adhibita diligentia huc adduci non
9
possint, tandem et nos ad propositionem edendam descendere debere eam-
10
que ad pacis Ratisbonensis de anno 1630 obseruationem dirigendam esse.
11
Hunc igitur modum nos accurate obseruaturos nec facile citra urgentem
12
necessitatem nouumque Caesaris mandatum, quod ob mutatam Dani inter-
13
positionem expectaremus, ab eo discessuros aut propositionem ullam, quae
14
Caesari vel regi catholico damnosa esse queat, admissuros, sed de singulis,
15
quae occurrerent, cum ipsis diligenter communicaturos. De altero capite circa
16
ministros Lusitanorum et Catalanorum nihil a Caesare nobis mandatum.
17
Itaque expectandum, quid suae maiestati placeat, maxime quod ex communi-
18
cata copia animaduertamus nihil adhuc certi statutum fuisse.

19
Hac nostra responsione contentos se ostenderunt, nisi quod Saauedra puta-
20
bat posse diplomata plenipotentiarum obsignata apud oratorem Venetum de-
21
poni ea conditione, ut pariter a Gallis sibi tradi postulet. Postea omnibus ad
22
se perlatis posse ipsum singula inspicere et exempla authentica singulis hinc
23
inde tradere. Sed replicantibus nobis hunc modum fortasse Veneto, quasi
24
integritati ipsius diffideremus, suspicionem movere, itaque, quod quidem ad
25
nos attineret, tanto minus eundem obseruare posse, ostenderunt se libenter
26
acquiescere. Hinc ad responsum Gallorum Veneto Haga Comitis missum
27
conuersi cepimus expendere conditiones et restrictiones ab illis annexas
28
placuitque, quod illa verba ’au moins d’ambassadeurs ou plenipotentiaires
29
égal à nostres‘ aequiuocationem quandam redolere viderentur, Veneto
30
indicare consentire nos eo quo Galli respondissent modo, ipsis rhedas
31
nostras cum ministris honoratioribus salutandi caussa obuiam mittere singu-
32
losque legatos, postquam in hospitia sua se contulissent, inuisere et salutare,
33
siquidem pari conditione et nos singulariter singulos resalutare et excel-
34
lentiae praedicato cohonestare velint. Esse enim nos omnes et singulos a
35
Caesare et rege catholico plenipotentiarios ad pacem deputatos nulla habita
36
distinctione personarum aut dignitatum et, ne ullam separationis causam
37
haberent, nomina etiam nostra in schedula designata eidem oratori Veneto
38
exhibere.

Documents