Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag

38
14 Die] am Rande: Orator Venetus communicat literas ad Gallorum plenipotentiarios
39
a se scriptas.
Die 28. misit ad nos orator Venetus secretarium
15
suum

40
Sekretär Contarinis war bis März 1645 Andrea Rosso. Vgl. H. Lahrkamp, Ratsprotokolle
41
S. 179 Anm. 1.
, ut ostenderet nobis epistulam, quam ad Galliae plenipotentiarios in
16
Hollandiam scripturus esset, qua, ut nuper significauerat, innuit sibi videri, ut
17
Caesaris, regum principumque legati, qui in negocio pacis huc venire debe-
18
rent, sibi inuicem mutuae humanitatis officia exhibeant, quo et pacatioribus
19
animis in tractatu ipso procedant et familiae ipsorum sine offensa in publico
20
versari et commeare possint. Cupere igitur se scire, an et ipsi eadem mente
21
sint et an gratum habituri, si abiis, qui iam Monasterii adsunt, ipsis aduenien-
22
tibus rhedae honoris caussa obuiam mitterentur hocque nomine ipsi urbem
23
ingressi per unum ex familia sua mittentibus gratias sint acturi ac postea
24
quoque coram inuisentibus vicem reddituri.

25
Sperare enim sese Caesareanis et Hispanis persuasurum, ut id faciant, omnem-
26
que operam daturum. Hortatur deinde, ut quam primum sese itineri dare
27
velint, ne diutius hoc pacis universalis negocium protrahatur; inserere etiam
28
volebat, cauerent Galli, ne comitatui suo Hollandos aliorumve principum
29
legatos immisceri patiantur, ne forte eam ob caussam Caesareani et Hispani
30
difficiliores ad praestandum hoc officii genus redderentur, sed sibi visum hoc
31
disputationibus ansam daturum ideoque omisisse, sin tamen aliter nobis vi-
32
deretur, morem se gesturum.

33
Gratias egimus pro tanto studio ac omnino ad rem praesentem epistulam
34
conscriptam esse, nec abnuere, quin transmitteretur. Verum quod meminis-
35
set nuper nos ipsi significasse, quid hac ipsa de caussa ad Caesarem perscrip-

[p. 36] [scan. 84]


1
serimus, ac responsum in dies a sua maiestate expectare gratiusque nobis
2
futurum, si tandiu differret, sin vero Gallos ex Hollandia mouisse constet,
3
priusquam sententiam Caesaris accepissemus, tum nos non repugnare, quin
4
hoc modo per literas animum ipsorum exploraret, idem nobis etiamnum
5
videri, maxime cum speremus nos responsum Caesaris proxima die jovis
6
accepturos esse.

7
Sed ille mox per secretarium replicauit se quidem pro arbitrio nostro factu-
8
rum, interea tamen, quod hominem certum Amstelrodanum mittere decre-
9
uerit, putare nihil obstare, quin hanc epistulam statim perferri curaret. Nos
10
enim hic nullatenus obligari, cum a se motu proprio, non ad nostram
11
interpellationem composita sit. Renunciari igitur ipsi iussimus nobis
12
quidem ob caussam iam dictam gratius futurum fuisse, si res hanc morulam
13
ferre potuisset. Quando tamen ipsi videretur occasionem, quae prae manibus
14
esset, minime negligendam, nos haud repugnare, quin transmittat, liberamque
15
ipsius voluntatem relinquere. Nobis interea reseruatum velle, ut integrum sit,
16
quicquid hac in re Caesar iussisset, obseruare, quamquam plene confidamus
17
suam maiestatem facile assensuram esse. Quod ad clausulam illam de non
18
immiscendis aliis legatis et cetera, nostra parum interesse. Nos enim hunc ho-
19
norem disertis verbis nulli praeterquam legatis Gallicis habituros. Consultius
20
tamen videri, ut prorsus omittatur, hoc ipso enim dari aliis occasio posset, ut
21
parem honorem praetendere auderent. Id tamen magis ad regis catholici
22
legatos quam ad nos pertinere. Praeter iam dicta monebat etiam hac epistula
23
Gallos, ut curare vellent militum Hassiacorum et Suecicorum excursiones in
24
vicinia Monasterii inhiberi, quo tutior commeatus rebus necessariis impor-
25
tandis esset.

26
Significatum deinde nobis est per Hispanos pariter et cum ipsis hanc epistu-
27
lam communicatam, sed sibi visum nullam de mittendis obuiam rhedis men-
28
tionem fieri debere, sed generaliter tamen de exhibendis mutuis humanitatis
29
officiis, quo liberior quod videretur peragendi facultas nobis relinqueretur.
30
Eodem die erat nobiscum dominus a Reck

42
Dietrich Adolf von der Recke zu Kurl (1601–1661), Dompropst von Paderborn, kurkölnischer
43
Geheimer Rat, Bf. von Paderborn 1650.
praepositus Paderbornensis, cui
31
significauimus, quae ad nos elector Brandeburgicus de mittendis suis legatis
32
perscripsisset, rogantes, ut exemplar istiu s responsi ad dominum electorem Co-
33
loniensem mitteret atque hortaretur, ut suo nomine deputatos tandem Mo-
34
nasterium conuenire iubeat ac Brandeburgicum certiorem faciat, ne iste lon-
35
giores moras nectere posset, nobisque nomine collegii electoralis ad manum
36
sint, cum quibus de rebus incidentibus deliberare possemus. Tum obiter indi-
37
cauimus, quae Venetus de suspensione armorum in medium attulisset, et quo-
38
niam a Caesare nobis mandatum, ut, quae hoc nomine proponerentur, dili-
39
genter cum deputatis electoralibus deliberare deberemus, non abs re fore, si
40
in literis ipsius ad dominum electorem etiam huius puncti mentionem iniice-
41
ret.

[p. 37] [scan. 85]


1
Quod et facturum se recepit et sequenti die lunae mihi in aede capuccinorum
2
iam eo nomine literas a se et cancellario Merfeldio ad dominum electorem
3
exaratas esse indicauit.

Documents