Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
84. Freie Lebensmittelzufuhr
84
DH, Adami II fol. 209’.
Legatorum tanta fuit praerogativa, ut et noctu intrantibus aut exeuntibus
portae aperirentur a gubernatore urbis aut magistratu.
Si quae etiam legati Apostolicus, Caesareani, coronarum, electorum, re-
rumpublicarum , principum ac statuum imperii terra marique aut fluviis
adduci curassent ad victum suum suorumve domesticorum necessaria, eius-
que exhiberi fecissent testem schedam: erant ea ab omnibus teloniis, pedagiis
aut vectigalibus per imperium aliasque partium ditiones plane ac pleno
immunia.