Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
76. Die Visiten der Gesandtengattinnen
76
DH, Adami II fol. 177’.
Quae praeexistentibus in loco tractatuum oratoribus coniuges supervenie-
bant , honeste visitabantur a maioribus legatis, etiam ecclesiasticis, ipsoque
nuncio Apostolico. Non revisitabant autem.
Lepidum fuit, nec tamen evitabile: quod mutuae etiam inter foeminas mai-
orum minorumve coniuges legatorum intercederent visitationes, non sine
cerimoniis masculinis, observatoque praecedentiae seu iure, seu praetextu,
et nonnumquam contentionibus.
Unde, cum domini Sannazarii Mantuani legati coniunx prius visitasset con-
iugem domini de Brün Hispani quam comitis Servien, noluit haec ab ea
visitationem admittere.