Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
71. Zeremoniellfragen

16
71

17

Zeremoniellfragen


18
DH, Adami II fol. 210.

19
Solemne fuit legatis quibusdam, ut, cum alter alterum accedere in urbe ac
20
domo propria non vellet, aut non auderet, ob nescio quas considerationes,
21
extra muros in agris aut campis, hortis, coemiteriis, velut fortuito casu, sed
22
ex condicto nonnunquam convenirent; quin et ecclesia et praetextus devo-
23
tionis huic fraequenter artificio deserviebat.

24
Non minus fraequens fuit, cum de exhibendo visitaturis se honore, titulatura,
25
cerimoniis dubitaretur, excusationem dilationis honeste petere a catharris,
26
podagra, indispositione corporis, aliove civili praetextu: donec interea tem-
27
pus concederetur, de cerimonialibus informationes accipiendi.

28
Si ab una legatione maiori ad aliam quandoque mitteretur, quod per do-
29
mesticum aliquem, nobilem aut secretarium legationis, fieri fraequenter
30
solebat, audiebatur ille plerumque a principali legato, quin etiam obviam
31
illi extra limen interioris conclavis procedebatur communiter (in quo tamen
32
variatum fuit) ab eodem legato. Inducebantur vero et educebantur ad por-
33
tam aulae exteriorem per alium quendam de familia illius, ad quem fuerat
34
missus.

35
Observatum fuit, quod huiusmodi missionarii, si quando sub horam prandii
36
aut coenae venire necessarium esset, auditi fuerint in vicino conclavi, a
37
legato tantisper de mensa surgente.

Documents