Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
54. Verhalten des Nuntius zur Gesandtschaft der Generalstaaten
54
DH, Adami II fol. 228’.
Oratores Batavi denunciarunt adventum suum omnibus legatis ipsique nun-
cio Apostolico. Hic excusavit admittere missionarium, ex eo quod esset
hora octava vespertina et ipse iam in oratorium suum redactus. Postridie
nuncius, dum constaret dictos oratores occupatos, misit familiarem suum,
qui significaret, pergratum sibi fuisse officium hesternum. Quia vero huic
missionario accessus dari non poterat a legatis, adivit eadem hora catholi-
cum quendam ex familia legatorum, per quem hoc ipsum significari rogabat
legatis.