Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
53. Verhalten des Nuntius zu den Portugiesen
53
DH, Adami fol. 176’.
Valde urgebatur nuncius Apostolicus a Gallis, primo ut Lusitanos admitte-
ret tanquam oratores, deinde, ut saltem tanquam privatos. Utrumque renuit
ille; primum, quia Pontifex Romae non admitteret eo modo Lusitanos; se-
cundum , quia cum privatis nihil ipsi esset negotii. Reponebatur, quod Lusi-
tani ipsi haberent negotium cum nuncio et quidem conscientiae sive con-
fessionis , respondit ipse: deputaturum se theologos cum facultate, quos
adire possent. Itaque eorum neminem admisit ulla ratione. Et Venetus
exemplo nuncii se ab eorum accessu defendit.