Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
40. Friedensverkündung in Münster 1648 Oktober 25

2

Friedensverkündung in Münster


3
1648 Oktober 25

4
DH, Adami II fol. 223’.

5
Postridie subscriptae pacis canitur in aede cathedrali Te Deum laudamus,
6
praesentibus Caesareanis et quorundam statuum imperii legatis. Servien
7
vero contra spem a se factam illuc non accessit. Eadem quoque die per se-
8
cretarium civitatis equo insidentem, praecinentibus tubis, publicata est Mun-
9
sterii pax cum rege christianissimo inita, quemadmodum postea Osnabrugae
10
pax Suecica publicata est per platearum compita, similiter clangentibus ad
11
quamlibet publicationem tubis.

12
Dictus vero publicator secretarius a vicino quodam sclopetario incurioso
13
occisus fuisset haud dubie, nisi glande plumbea inanis fuisset bombarda,
14
quam explosit. Laedebatur enim in medio dorso chlamys, qua erat indutus,
15
et comburebatur a pulvere pyrio.

16
Subscripta et publicata pace mittuntur utrimque cursores ad generales
17
exercituum, qui pacem nunciarent et cessationem indicerent armorum.
18
Hanc ob causam copiae ducis Lotharingiae Rhenum denuo transire et Lam-
19
boyus , dux Caesareus, cessare ab inceptis debebat, magna Hassorum for-
20
tuna in periculum reductorum.

21
Denique mox fiunt mutuae inter Caesareanos, Gallos, Suecos, electorales,
22
aliosque legatos catholicos et protestantes, congratulationes et reciproca
23
laetitiae signa.

Documents