Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
3. Titulaturfragen beim Hamburger Präliminarvertrag 1641 Dezember 24/25

2

Titulaturfragen beim Hamburger Präliminarvertrag


3
1641 Dezember 24/25

4
DH, Adami II fol. 150’.

5
Hamburgi legatus Gallicus in quadam declaratione sua super praeliminari-
6
bus regi Daniae consignanda Caesari titulum imperatorium (dato solo regis
7
Hungariae) negabat ex eo capite, quod in mandatis haberet a rege suo titulum
8
hunc non tribuere Caesari, donec vicissim ducissae Sabaudiae datus esset
9
titulus tutricis filii pupilli et regentis statuum Sabaudiae. Huic itaque scripto
10
se opposuit Caesareus legatus Conradus de Lutzau instititque apud mini-
11
strum Danicum interpositorem, ne illud regi consignaretur, sed restituere-
12
tur comiti d’Avaux, prout factum est. Ad comitem vero haec referri iussit
13
Lutzovius: quod si Caesareae maiestati porro negare vellet imperatorium,
14
fore ut imposterum rex christianissimus a se aliisve ministris Caesareis haud
15
alio, quam ducis Bourboniae praedicato sit afficiendus. Quare aliud postea
16
scriptum edidit Avauxius, in quo ea, quae per Lutzovium proposita erant,
17
nulla Caesaris facta mentione probabantur atque aliud insuper, in quo de-
18
clarabat , nullam sibi fuisse de disputando aut negando titulo Caesareo in-
19
tentionem , sed interesse ducissae Sabaudiae duntaxat curandi.

20
Ibidem in diplomate tractatus praeliminaris exprimebantur tam rex et coro-
21
na Galliae, quam regina regnumque Sueciae ita, ut haec illi postponeretur.
22
Cui proinde calculum addere renuit Salvius, quod regina Sueciae non minus
23
quam rex Galliae nullum a Deo et ense superiorem agnosceret, nec extaret
24
exemplum, quo probari posset reges Sueciae regibus Galliae minores haberi
25
aut posteriores. Unde renovari instrumenta et confici debuere ita, ut in uno
26
quidem duntaxat regis christianissimi, in altero vero reginae Sueciae solum-
27
modo fieret mentio. 25. Decembris 1641.

Documents