Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
147. Stadt Münster an Contarini Münster 1646 Juli 15

2

Stadt Münster an Contarini


3
Münster 1646 Juli 15

4
Konzept: A XIV 121a. Kanzleivermerk: Memoriale ad excellentissimum dominum Venetum.

5
Pferderaub von seiten hessischer Söldner. Anmarsch der Armee Turennes.

6
Excellentissime domine!

7
Quae tria puncta heri excellentiae vestrae submisse proposuimus et super iis
8
respective auxilium et consilium imploravimus hisce in memoriam revocan-
9
tes duo praecipua ex iis repetimus:

10
Primo, ut apud legatos Hassicos aliosque, ubi res exegerit, auctoritatem
11
suam gratiose dignetur interponere, ut per Hassos de praesidio Cosfeldiensi
12
iussu, ut fertur, vicecolonelli Diepholt ex molendino quondam huius civi-
13
tatis suburbano, Enckinck vulgo nominato, ante tres dies noctu in prae-
14
iudicium praeliminarium tractatuum et neutralitatis abducti tres equi ilico
15
cum reparatione damni et omni causa restituantur et deinceps eiusmodi
16
attentata serio evitentur.

17
Secundo, quia ex partibus Rheni nuntiatur, comitem Tourainium cum exer-
18
citu Gallico Vesaliae ponte navali Rhenum traiecturum et cum exercitu
19
Suecico se coniuncturum,

30
Die Truppen des Marschalls Turenne vereinigten sich am 10. August in der Gegend um Fritzlar
31
mit der Schwedenarmee Wrangels, um den lange geplanten Einfall in Bayern auszuführen und den
32
Kurfürsten Maximilian zum Waffenstillstand zu nötigen.
tum etiam, quia constans fama increpuit exer-
20
citum Suecicum annonae defectu brevi alibi castra locaturum, ut quoque
21
excellentia vestra pro officio suo mediatoris apud Gallicos et Suecicos pleni-
22
potentiarios gratiose dignetur efficere, ne ille transeundo hanc diocesin at-
23
tingat , castra sua in vicinia huius patriae omnino ne metentur, ne si alter-
24
utrum fiet, dominis legatis in hac civitate annona aliaque necessaria desint.
25
Quibus super punctis quemadmodum heri excellentiam suam humiliter
26
imploravimus, sic etiamnunc eandem obnixe rogamus ac obtestamur.

27
Signatum 15. Julii 1646.

28
Manentes excellentiae vestrae
29
obsequiosissimi consules etc.

Documents