Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
1646 VIII 20
1646 VIII 20
Montag
Lunae 20. Augusti hora decima antemeridiana
venerunt ad nos in aedibus domini comitis Trautmansdorf mediatores ac
prolixe exposuerunt, quod heri conuenissent Gallos; et postquam pluribus
rationibus institissent, quo tandem et ipsi aliquanto propius ad ea, quae pacis
conclusionem promouere possent, accedere vellent, – explicato inter caetera
illo, quo nuper dominus comes Peneranda usus esset argumento, quod
nimirum omnibus palam esse possit Gallos pacem minime desiderare; cum
enim certum sit multisque sat euidentibus signis constet Suecos belli con-
tinuationem quaerere et Galli semper profiteantur sese ab istis separari nulla
ratione velle, dubitationi locum non relinqui, quin et Galli, quantumvis aliud
verbis prae se ferant, bellum quam pacem malle – tandem huiusmodi dispu-
tatione ultro citroque iactata seorsim concessisse Gallos et, cum paulisper
inter se essent collocuti, in hanc sententiam respondisse: Semper se candide
et syncere pacem facere cupiisse et confidere Suecorum eandem esse mentem.
Ut tamen semel ad summam rei perueniri possit, sese paratos semel pro
semper omnia, quaecunque praetendere possent, in medium proferre cum
obligatione, ut nihil prorsus in posterum admittatur, si Caesareanis idem ex
sua parte praestare placeat, hac tamen cautione, ut utrinque fides de silentio
mutuo praestando sub obligatione iuris iurandi detur. Quaerere igitur ante
omnia domini mediatores, an haec agendi formula nobis placeat? Respondi-
mus nullam hic a nobis difficultatem fore, silentium nos bona fide seruaturos
et uno aspectu omnia, quae facere possimus et velimus, exhibituros.
Deinde dominus nuncius coepit enarrare Gallorum capitula. Et primo quod
ad amnestiam attineret, Gallos in nostram condescendere sententiam, quod
terminus ille a quo ad annum 1624 reducatur nec ulterius extendatur. 2. Clau-
sulam illam in responsione ad articulum 7 ’saluis tamen iis‘ etc. nimis
ambiguam et quae praecedentia pro immunitate statuum concessa quodam-
modo castrare videretur, itaque vel melius declarandam vel omittendam.
3. Caussa Palatina ut tam quoad dignitatem electoralem quam restitutionem
terrarum ad Palatinos pertinentium secundum conditiones a Caesareanis
dictas decidatur, consentire per omnia. 4. Pari modo consentire, ut graua-
mina ecclesiastica iuxta ultimam catholicorum declarationem componantur
nihilque ulterius protestantibus concedatur. 5. De libertate commerciorum
transire cum declaratione Caesareanorum. 6. Quod ad satisfactionem Sueci-
cam attinet, videri in ea sententia esse, quod velint Suecos inducere, ut media
parte ducatus Pomeraniae contenti sint. 7. De satisfactione Hasso Cassellana,
quantum ea dominum lantgrauium Darmbstadiensem concernit, proponere
hoc medium, cum sententia Imperatoris ut et deinceps subsecuta transactio
contineant primo rem ipsam, quae iuxta legem testatoris restituenda erat,
deinde ea, quae praeter hanc ex capite fructuum perceptorum et litis expen-
sarum Darmbstadiensi adiudicata erant, relinqui debere in possessione lant-
grauiam Cassellanam istorum posterioris generis. Controuersiam autem de
restitutione eorum, quae ex lege testatoris veniunt, consensu partium in
arbitrium legatorum Caesaris et coronarum remittendam et, quicquid isti
statuissent, absque contradictione alterutrius partis exequendum esse. Eaque
de re scribi ad Darmbstadiensem debere, ut intra quindenam se declaret,
an in talem compositionis formam consentire velit. Quod vero ad prae-
tensam dominae lantgrauiae satisfactionem contra ecclesiasticos principes
attineret, reducendam fore ad praestationem certae summae in pecunia
numerata, forte ad contributionem sex mensium. 8. In Philipsburgo velle
Gallos retinere praesidium, ius protectionis et liberi transitus. Nolunt tamen
hanc praetensionem statibus imperii ad consultandum proponi. 9. Cum
Brisaco etiam Gallici iuris esse debere villas Harten, Achkarren et Niderrimb-
singh antiquitus ad municipium Brisacense spectantes. 10. Caesari durante
metu belli Turcici per triennium unoquoque anno in subsidium praesidiorum,
quae in locis limitaneis contra Turcam sustentari debent, praestari a corona
Galliae debere centum quinquaginta mille scutatos, sin vero intra hoc
tempus bellum apertum cum Turca gerendum fuerit, subsidio missum iri
decem milia militum Gallicorum stipendiis regis. 11. Quod ad solutionem
stipendiorum pro copiis Gallicis nunc in Germania militantibus attinet, non
insistere, sed videri cessuros. Nolle tamen definite aliquid promittere, prius-
quam cum Suecis egissent, ne illi conquerendi caussam habeant, quasi suo
praeiudicio hoc factum esset. 12. De recompensa pro domino archiduce
Aenipontano persistere in priori oblatione, quod velint persoluere tres
librarum milliones ea tamen conditione, ut ipse dimidiam aeris alieni par-
tem , quod toti prouinciae incumbebat, in se recipiat exsoluendam, reliquam
Gallos exsoluere velle.
Modum totius tractatus expediendi fore, ut ea, quae Gallis in satisfactionem
cedantur, scripto per Caesareanos comprehendantur, quae vero Galli cum
Suecis concordanda in se recipient, pectori mediatorum credita maneant.
Paratos autem statim, postquam nobiscum conuenerint, Osnabrugas se una
ad Suecos conferre et de singulis ultimam ipsorum sententiam exquirere
ostendendo, quod Gallia omnino decreuerit ad huiusmodi conditiones pacem
expedire nec diutius in coniunctione armorum perseuerare. Quodsi illi ter-
giuersarentur vel non sufficienter instructi essent, illico se expressum curso-
rem ad reginam Sueciae missuros et eandem suam resolutionem illi denuncia-
turos . Quamprimum autem inter Caesareanos et Gallos capitula illa pacifica-
tionis stabilita fuerint, hanc adiectum iri clausulam, ut, etiamsi interea tempo-
ris inter utrumque exercitum alicuius praelii casus superueniret, per hoc tamen
tractatus rumpi non intelligeretur durante toto mense Augusto. Quinimo
paratos esse Gallos, quamprimum res ad conclusionem utrinque deuenerit,
statim procurare armistitium.
Respondit dominus comes Trautmansdorf paucis hinc inde per discursum
interiectis considerationibus actisque pro fideli opera gratiis: Nos singula
separatim diligentius ponderare et mentem nostram, quo primum liceret
tempore, declarare velle. Sed et necessarium fore, ut Galli quoque de conce-
dendo saluo conductu pro duce Lotharingiae sese declarent et de eius restitu-
tione agant, deinde ut pacificationem Hispanicam admittant. Mediatores de
Lotharingi saluo conductu putabant Gallos priora repetituros; an vero de
eius restitutione quicquam ut agatur passuri sint, tentari posse. De caussa
Hispanica quasi unicam illam difficultatem restare, an Hispani inducias tanti
temporis cum Catalonis quantas cum Hollandis admittere velint, et putebat
Venetus melius hoc pro Hispanis fore.