Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
1645 IX 20

37
1645 IX 20
Mittwoch

39
37 Mercurii] am Rande: Venetus de Gallorum instantiis pro admissione Magdeburg et Cas-
40
sel ad sessionem et votum.
Mercurii 20. huius conuenit nos dominus orator
38
Venetus indicans secum fuisse Gallorum plenipotentiarios ac primo quidem

[p. 427] [scan. 475]


1
nostram accusasse retardationem in dandis nostris responsionibus. Deinde
2
proposuisse, quod ad consultationes cum reliquis statibus admitti deberent
3
etiam deputati Magdeburgenses et illi, qui nomine lantgrauiae de Hassia ad-
4
sunt . Quod ad priores attinet, quamvis votum et sessionem in conuentibus
5
generalibus imperii hactenus non habuerint, tamen cogitandum, quod hisce
6
in congressibus comitia legitima imperii non sint, sed esse congressum de
7
pace, ubi omnibus, quorum interesse quovis modo possit, ius dicendae sen-
8
tentiae concedi debeat. Et si nos obicem ponere non velimus, Gallos cum
9
catholicis statibus hoc negocium facile transacturos et Magdeburgenses in-
10
ducturos , ut literis reuersalibus de consequentia vitanda caueant. De ad-
11
missione landtgrauiae deputatorum multo etiam vehementius institisse. Esse
12
scilicet principem imperii, sessionis et voti in comitiis publicis participem,
13
non proscriptam, non contra imperium, sed pro imperio militantem, adeo ut
14
pati non possint ulla ratione aditu consilii statuum illos prohiberi. Et quamvis
15
ipse dominus orator ad singula iuxta informationes dudum a nobis sibi datas
16
responderit atque absurditatem huiusmodi postulatorum ostenderit, man-
17
sisse illos tamen in sententia satis pertinaciter.

18
Nos ad haec primo moram non a nobis, sed ab ipsismet statibus esse excu-
19
sauimus . Licet enim constituissemus crastina die responsiones ad aduersa-
20
riorum propositiones cum illis communicare, petiisse tamen deputatos elec-
21
toris Moguntinensis, ut ad diem lunae sequentis septimanae protrahere velle-
22
mus . Et iam nouas interseri disputationes tum a protestantibus Osnabrugis
23
congregatis tum, ut modo dictum, ab ipsis Gallis de admittendis eiusmodi
24
statibus ad consultationes publicas, quibus id saluo iure et salua Caesaris
25
maiestate concedi nequiret. Facile hinc patere Gallos occasiones duntaxat
26
dissoluendis congressibus captare. In nostra potestate non esse, ut alterutri
27
praetensioni assentiamus, tantum catholicis statibus praeiudicium adferre
28
admittendo Magdeburgenses nobis minime licere. Caesaris quidem conside-
29
rato politico rerum imperii statu haud multum interesse, siue adsint siue
30
absint Magdeburgenses, sed agi hic de catholicorum episcoporum liqui-
31
dissimo iure. Impietatis accusatum iri Caesarem, si quicquam remitteret.
32
Haud aliter nos respondere ad praetensam admissionem Hasso Casselano-
33
rum posse. Summa cum Caesaris iniuria hoc coniunctum et vero tolerari aut
34
ferri nullo modo posse. In propositione Gallorum et Suecorum postulari
35
satisfactionem pro landgrauia. Prorsus igitur absurdum fore, ut illa, quae tan-
36
quam pars laesa, hostis et inimica Gallorum Suecorumque patrocinio, socie-
37
tate et faedere utitur, consiliis Caesaris et statuum intersit. Caesaris nomine
38
paratos nos et sufficienter instructos esse, ut cum ipsa tractare compositionem
39
aequam possimus; eam si admittat, facili negocio ad iuris sui exercitium in
40
puncto sessionis et voti redire posse. Interea tamen, quod status in hac ipsa
41
materia congregati iam sint et, quid factu opus videretur, consilium capere
42
velint, expectandum nobis fore, donec de suis conclusionibus ad nos refe-
43
rant . Deinde nos circa singula pleniorem informationem domino oratori da-
44
turos . Qua responsione bene contentus discessit.

[p. 428] [scan. 476]


1

38
1 Eodem am Rande: Kayserliche correcturae ad responsiones contra propositionem
39
Gallorum et Suecorum.
Eodem mittwochs, 20. huius, empfangen wir von Ihr Kayserlicher Maiestät
2
sub dato Mölkh, 6. Septembris, endtliche resolution über die Bayerischen
3
correcturas ad responsiones Gallorum et Suecorum principibus opponen-
4
das [ 818 ].

5
Eodem von Ihr Maiestät ein resolution und anttwortt von eodem dato uff
6
unser relation de 25. Augusti super modo consultandi [ 819 ].

Dokumente