Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
325. Joh. Oxenstierna und Salvius an Cerisantes Osnabrück 1645 Mai 1/11
325
Osnabrück 1645 Mai 1/11
Kopie als Beilage O der Nr. 326
Bedenken gegenüber dem bayerischen Neutralitätsangebot.
Quae dominatio vestra per Nr. 324 heri huc allatas nobis significavit de
Iesuita, qui electoris Bavariae nomine missus fuerat ad aulam Gallicam, iam
diu promiscuis aliorum rumoribus hic erant vulgata, superiori vero heb-
domade per illustrissimum dominum legatum Servientum nobis certius
confirmata. Exposuit tum nobis dominus Servientus Bavarici illius postula-
tum quodque consulta primum regina regente dominus cardinalis Maza-
rinus id ad loca tractatus universalis remiserit hic nobiscum imprimis com-
municandum .
Interrogati ergo, quid nostri esset consilii super desiderata armorum Bava-
ricorum suspensione, deprompsimus, quid nobis videretur nulli dubitantes,
quin quae contra talem neutralitatem adduximus rite ad aulam referantur.
Quia tamen communis causae interesse existimavimus, ut eadem res reginae
regenti et proceribus Galliae innotesceret per dominationem vestram hisce
eidem significandum duximus nonnihil suspectum nobis videri hoc electoris
Bavariae postulatum, non quasi nobis imaginemur Galliam contra expres-
sam foederis legem et tot factas sincere cooperationis contestationes particu-
larem aliquem et praeiudicii plenam conventionem inituram. Hac solicitu-
dine licet intactos multis tamen modis nos liberare voliut dominus Servien-
tus .
In eamque sententiam eunt eminentissimi cardinalis Mazarini tam resolutio
data Iesuitae Bavarico quam dominationi vestrae super eadem facta com-
municatio . Verum expendentibus nobis praeterita consilia et actiones sta-
tumque praesentem Bavari caeterorumque in illa liga non pauca occurunt
suggerentia, neutralitatem nunc non serio peti, sed Bavarum suetum ante-
hac variis sibi consulendi artibus hac oblatione eo usque uti, dum tempus
sibi et Caesari lucretur. Vidit artificiosus temporum rerumque exactor iam
tum, cum in Bohemiam moveret dominus Torstensionius, omnia pugnam
cruentum spectare ideoque integris, sed tamen dubiis rebus mittendo Ie-
suitam illum in Galliam, ita se composuit, ut quocunque victoria inclinaret,
istic haberet aliquem, qui pro re nata partes suas ageret. Postquam vero
praelium improspere cessit caesareanis et copiae Bavaricae in eo non parum
detrimenti cepissent, verisimile est propositionem tempprique aptatam non
nisi tempori trahendo serviisse. Vix enim est, ut credamus Bavarum, qui, si
non concitavit, multorum tamen opinione dicitur fovisse funestrum hoc
Germaniae bellum nunc post magni emolumenti gustum, cum genuinus eius
fructus speratur arma depositurum. Etsi vel maxime hoc sibi cordi esse,
aliis persuadere vellet, quo collaturus erit numerosum suum militem? Re-
tineri idem non sine magno eius vicinarumque provinciarum onere et sus-
picione foederatorum regnorum posset. Sin vero exauctorare eundem vo-
luerit , haud dubie caesarianae, non nostrae parti accedet. Quocunque ergo
modo Bavaricum postulatum versaverimus, deprehenditur insidiosum et
intutum.
Atque ideo a Gallia nunc merito exspectamus validiorem quam antehac ar-
morum motionem contra Bavariam et, si fieri potest, eorum translationem
in haeriditarias Austricorum provincias, ut ita videant Bavarus aliique foe-
deri dissuendo illaborantes se et tempus et operam perdere apud tam fidos
et constantes armorum consiliorumque socios. Hoc ipsum, quod requirimus,
non modo foederi est conveniens, sed promissis etiam prolixe adeo factus
dominus mareschallo Torstensonio et nobis hic uberrime declaratis per do-
minum baronem d’Avangurium. Dominus Tostensonius fretus certissima
Galliarum diversione rem longe difficillimam caesarianum exercitum in ipsis
Caesaris provinciis aggressus est eumque non modo aperto marte fudit, sed
etiam insigni illa victoria usus in Austriam, quoad fieri potest, iam prosequi-
tur . Interea caesariani defensi Danubio et suppetias ferente Bavaro aliisque
rerum suarum satagunt colligentes exercitum maiorem quam fuit, qui in
supra nominato praelio comparuit. Quod si ergo lento gradu iverit dominus
mareschallus de Tourenne vel Bavaro connivere videbitur, verendum est,
ne et nostras pedem referre cogatur et Rakocius oblatas conditiones accipiat,
consulentes in tali casu suae quisque conservationi, quando viderint socia
arma in propinquo loco et hosti oppugnando sufficientia communi causae
provehendae deesse. Haec et alia, quae in eam rem convenienter dici possunt,
committuntur vestrae dexteritati exponenda modo et locis suis …