Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
252. Joh. Oxenstierna und Salvius an d’Avaux und Servien Osnabrück 1644 November 22/Dezember 2

2

Joh. Oxenstierna und Salvius an d’Avaux und Servien


3
Osnabrück 1644 November 22/Dezember 2

4
Kopien als Beilage 4 der Nr. 257 und AE , Corresp. pol. , Allem. vol. 25,
5
187–187’

6
Hinterlegung u. Austausch der Vollmachten. Erste Proposition.

7
Libenter percepimus tam ex literis excellentiarum vestrarum de die 10./20.
8
huius mensis quam relatione illustris domini baronis Rortaei excellentias
9
vestras consummatis tandem quaestionibus praeliminaribus ipsi negotia-
10
tioni propiores esse, prout eidem nunc inchoandae faciendaeque proposi-
11
tioni diem se dixisse aiunt dominicam proxime secuturam; a nobis requiren-
12
tes quid hic actum et quid consilii ceperimus super modo tractandi. Quod res
13
huius loci concernit, iteratis vicibus apud nos insisterunt plenipotentiarii
14
Caesaris, ut initium rei gerendae fieret per plenipotentiarum commutatio-
15
nem , remonstratum illis est nos quidem ad idem collimare, sed in proposi-
16
to medio nonnihil ab eis dissidere, quippe convenientius existimantes ta-
17
bulas procuratoriorum debere tantisper deponi in loco tertio aliquo, dum
18
illae, quae Monasterii emendatae et ad suos quaeque principales missae di-
19
cuntur , relatae fuerint; ita scilicet simul et uniformiter compleri posse hunc
20
actum omniaque congrua fore pactioni praeliminari, quae iubet unum eun-
21
demque esse tractatum nec nisi adimpletis utriusque conditionibus alter-
22
utrum pro impleto haberi. Reciprocatae sunt hae rationes utrinque ad dies
23
aliquot praetendentibus insuper Caesareanis non modo rei disparitatem, eo
24
quod plenipotentiae Monasterienses expectarentur, nostrae vero in originali
25
adessent, sed etiam defectum mandati in re adeo insperata innuentes se in-
26
iussu domini sui non posse tale quid admittere. Hisce nostris disceptationi-
27
bus intervenere supradictae vestrae literae nunciantes determinatum esse
28
diem 24. Novemb./4. Decemb. propositioni ibidem exhibendae mediatori-
29
bus perindeque excellentiis vestris esse, sive deponantur hic plenipotentiae
30
in loco aliquo tertio sive commutentur, ideoque vitaturi longas Caesareano-
31
rum ambages heri in commutationem ipsam consensimus, quae etiam mox
32
insecuta est. Parati ergo sumus speramusque nos etiam posse hisce diebus
33
paria facere iis, quae Monasterii gerentur. Optassemus tantum copias pro-
34
positionum , antequam exhibitae forent, invicem communicari posse, ut
35
quae in ipsius rei viscera et communem scopum principio dirigantur, ver-
36
borum rerumque consensu procederent. Conformabimus tamen, quoad
37
fieri poterit, nostram propositae nobis intentioni. Quid Caesariani sentiant

[p. 413] [scan. 445]


1
de modo tractandi, nondum intelleximus. Hactenus usi fuimus internunciis.
2
Utrum illi de caetero huic modo insistere velint, an alium convenientio-
3
rem indagere et proponere, id tempus docebit. Nos curabimus, ut ex-
4
cellentiae vestrae informationem eius rei habeant, quamprimum hic certi
5
aliquid inter nos decretum fuerit; prout de omnibus his fusius cum domino
6
barone Rortaeo communicatum est.

7
De itinere et actionibus campiductoris domini Torstensonü vix quicquam
8
scribere possumus; fama est fugatum esse Gallasium, sed incerta et vulgi
9
rumoribus nixa. Si Deus illi largitus fuerit talem gratiam, nulli dubitamus,
10
quin pro ratione belli gerendi in commune bonum oculos et mentem suam
11
sit intensurus. Scribemus tamen ad eum quae in hanc rem facere iudicaveri-
12
mus quam diligentissime …

Dokumente