Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
163. Joh. Oxenstierna und Salvius an d’Avaux und Servien Osnabrück 1644 Mai 23/Juni 2
163
Osnabrück 1644 Mai 23/Juni 2
Kopien als Beilage 5 der Nr. 164 u. AE , Corresp. pol. , Allem. vol. 27, 123–124
Zusammenkunft in Harkotten. Belästigungen der schwedischen Besatzung in Benfeld.
Kriegsvorbereitungen im rheinisch-westfälischen Kreis.
Scripsit ad nos de iis, quae cum excellentiis vestris dominus residens Ro-
senhane super loco congressus praeteritis diebus locutus est. Convenimus
in eo cum excellentiis vestris acceptantes Harcotten, in cuius domicilio al-
tero pro nobis quaedam necessaria reficiuntur. Speramus futurum, ut ad
diem Martis inhabitari possit; et si quid commoditatis desiderabitur, post-
habendum id existimamus publico commodo, quod hoc colloquio promotum
imus, ideoque si dicta 28. dies huius mensis excellenttis vestris quoque pla-
cet , ut tum Harcotten congrediamus, dabimus nos etiam operam, ut mature
ibi compareamus sive ambo sive alteruter nostrum.
In antecessum vero dicti conventus et ad evitandum periculum maius hisce
subiungimus excerptum quoddam litterarum, quas ad nos dedit colonellus
Moser, Benefeldio praefectus. Velint excellentiae vestrae inde cognoscere,
quod Benefeldensi territorio iterum ingruat periculum, quod superiori anno
pene totum exhausit. Improbavit tum rex christianissimus damna districtui
illi illata a comite Guebriano, pollicitus tale quid de caetero non iri com-
missum . Nunc ergo excellentiis vestris eorum, quae et facta et promissa
sunt, memoriam renovantes rogamus, ut quibuscunque possint modis,
(possunt autem optimis) emminentem aut forte iam incubantem Benefeldicis
stativis procellam inde avertant. Foederatum est solum et unicum, quod in
illis oris habet regia maiestas Sueciae. Id iam a milite vestrate detritum,
minus virium habebit ad alendum cognomine castrum et sustinendos
hostiles insultus. Quod ut communi rei est damnosum, ita minime speran-
dum ab amico exceritu, utpote cui circum iacentia alia patent.
De circulorum Rhenani et Westphalici apparatu bellico varii hic sunt ser-
mones . Si quid certi de hac re excellentiae vestrae habuerint, speramus
eius comunicationem easque omnibus opportunis locis is impedituras prae-
cipue per ducem Neoburgicum, qui plurimum potest et cuius interest, con-
silia eiusmodi maturrime disturbari …