Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
24. Salvius an Langerman Minden 1643 September 6/16
24
Minden 1643 September 6/16
Kopie als Beilage 1 der Nr. 29 u. Nr. 34
Gründe für Aufschub der Anreise zu den Kongreßorten.
Quas mihi de 3./13. Septembr. excellentia vestra commendavit literas,
recte cum meis Hamburgam curavi. Laetor autem, quod tam e vestris
quam publica fama perceperim illustrissimos sacrae regiae majestatis
Daniae legatos Osnabrugam venisse. Voluimus etiam nos ad diem condic-
tum accedere, nec etiamnum ullum in nobis est impedimentum. Etsi enim
collega noster tertius nondum advenerit, plenipotentia tamen nostra unius
absentia non obstante etiam in duos sufficienter concepta est. Causae vero
morae nostrae sunt, imprimis quod nihil adhuc de caeterorum caesareae
maiestatis legatorum adventu audiamus. Cum fama ferat praeter illustrissi-
mum dominum comitem ab Auersperg et dominum Cranium etiamnum
plures expectari. Deinde Vienna scribitur ibi adhuc laborari in confi-
ciendo imperialium legatorum instructione; Caesarem praeterea nuper
suis Francofurtum deputatis mandasse, ne ullo modo paterentur ordines
imperii ad tractatus generales mittere, se quoque, quantum posset,
dilaturum suorum expeditionem certa spe fretum fore, dass Gallas würde
in kurtzem einen glücklichen streich thun, darauff sich alss dann
die tractaten desto besser fügen würden etc., ut sonant referentis
formalia. Quae cum ita sint, nec quidquam adhuc audiatur de Gallicorum et
electoralium legatorum motu, constituimus hic tantisper subsistere, dum de
omnium, quorum interest, propinquiori accessu edoceamur, quando,
unius tantum diei itinere Osnabruga distantes, mature satis nos sectari
poterimus. Haec amicissimis vestris respondere volui, ne vacuus rediret
tabellarius …