Acta Pacis Westphalicae II C 2 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1645-1646 / Wilhelm Kohl
162. Salvius an d’Avaux Osnabrück 1646 August 2/12
–/ 162 /–
Osnabrück 1646 August 2/12
Druck: J. G. v. Meiern 3 S. 719–720
Verbindung der Kräfte beider Kronen Frankreich und Schweden gegen die Machenschaften der
gemeinsamen Feinde.
Rogavit dominus de Allegow
Jacques d’Aligot, Sekretär Mazarins. Vgl. APW, [ II A 1 S. 524 ] .
Fecissem libenter, nisi omnia adhuc cruda nimis, praecipua vero indecisa
essent. Spero autem nos brevi visuros Excellentiam Vestram, quando com-
modius ea de re communicabimus invicem. Sed quid solliciti sumus de
instrumento pacis, pace adhuc exulante! E variis ad nos locis refertur,
Imperatorem nolle pacem, nisi Hispania simul pacetur; hanc autem pacari
non posse sine Gallia, Belgio, Lusitania, Catalonia, quae ut arma simul
omnia ponant, vel nullam vel certe lentissimam spem esse: quin et alienum
a consiliis Austriaco-Hispanicis videri, ut omnia simul bella ponantur, ad
aliquod semper bellum divisionesque paratis; hoc igitur iam agi, ut Batavi
ad inducias primi parentur; his a Gallia separatis, Hispanos dividi posse
exercitus, ut uno Gallis opposito, alter in Germaniam submittatur; Germa-
niam fatale centrum esse, unde dominatus in circumiacentia regna spargatur;
nec difficulter tum confici posse bellum Germanicum; Gallica arma raro
transire Rhenum; nec toto robore Hassiam parum posse, ab amicis et hosti-
bus iuxta desolatam, solos Suecos restare, in quos omnis belli moles ab
Imperatore, Hispano, Bavaro vertenda est, ut vel subigantur, vel ad tractatus
adigantur separatos. His subactis, aut quoquo modo pacatis, non tanti
laboris opus fore, ut inter Germaniam et Hispaniam, ac velut in utriusque
ulnis sita Gallia in ordinem cogatur. Haec inquam consilia fervere, constans
fama est; in hunc finem nova foedera, novas fraudes, nova arma parari!
Ut haec avertantur, consilia consiliis, arma armis opponenda sunt, ac tum
de instrumento pacis cogitandum. Inter consilia palmam obtinere videtur,
ut Bavarus a Caesare distrahatur. Nam ut Batavi firmi serventur in foedere,
id dependet a legationis Vestrae solertia; ut protestantes Imperii status
consilia sana sequantur, nos hic non dubitamus. Utrinque vero Bavarum
lucrari necessum est. Hoc solo consilio spes est, Caesarem ad honestam
tutamque pacem adigi posse. Quomodo autem id commode fieri possit,
quia epistolae modum excedit, ad congressum nostrum reservo. Interim
mitto Vestrae Excellentiae, quae hisce diebus Monasterio communicata sunt;
ex iis videt, Bavaricos Imperatori persuadere, quasi Galli arma Suecica huius
anni, vel deserturi vel elusuri sint. Id quidem Sueci non sperant, quibus
haud ignotae sunt hostium artes. Attamen comitis de Brienne literae ad
dominum de Avangour coeteris rumoribus additae, tum lenta nimis con-
iunctio domini de Touraine, suspiciones et diffidentiam non tollunt. Quia
vero utriusque regni interest, ut mutui animi fidenter invicem agant, hoc
pro veteri confidentia nostra Excellentiae Vestrae significo, ut, quae est
sua prudentia, de remediis cogitet. Nisi enim et consilia et arma regnorum
consentiant, nunquam obtinebitur expressus foedere scopus. Sed de his
pluribus et rectius coram.
Interea gratias ago Excellentiae Vestrae, quod nuper spem mihi fecerit
secuturi subsidii hiberni. Attamen quia spes et credulitas non est certitudo,
haereo adhuc, utrum aliquoties sollicitanti tonnam auri Wrangelio subvenire
tuto ausim. Atque his Excellentiam Vestram divinae protectioni commendo.