Persons

Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
116. Salvius an d’Avaux Osnabrück 1644 Februar 1/11

21
116

22

Salvius an d’Avaux


23
Osnabrück 1644 Februar 1/11

24
Eigh. Konz. u. Kopie: Salvius Slg. vol. 4; Auszug als Beilage der Nr. 124

25
Über den absoluten Dominat des Kaisers und die Freiheit der Reichsstände.

26
Binas sub excellentiae vestrae solius manu, quibus me seorsim honorare
27
voluerat, recte cepi literas. Equidem verecundia suffundor, quod iis non
28
ante responderim. Sed ut verum fatear, quod res est, tanta humanitate refer-
29
tae fuerunt, ut elegerim potius usque ad iamdiu expectatum congressum
30
silere, quam ieiuno responso recognoscere, quam pleno calamo erga me
31
testatur benevolentiam. Nunc cum literae Hagenses nuntient, excellentiam
32
vestram vix ante aliquot septimanas inde moturam, malui ieiuni quam
33
nullius responsi reatum subire.

[p. 163] [scan. 195]


1
Domus Austriaco-Hispanica iamdiu molitur universalem Europae monar-
2
chiam . Basin tanti aedificii constituit in absoluta dominatu imperii Romani
3
ceu centri Europae. Hunc ut stabiliat, omnia maiestatis iura, quae ipsi cum
4
ordinibus communia sunt, iamdiu sibi soli usurpat. Sola edictum publicavit.
5
Sola tres electores et aliquot principes exilio mulctavit. Sola hactenus ar-
6
morum jura sibi asseruit. Sola nunc quoque iura pacis sibi arrogat ordinibus
7
contra iura exclusis. In his autem iuribus consistit maiestas seu absoluta
8
potestas. Quam nisi reges foederati averterint, actum est de libertate imperii
9
jacto firmatoque fundamento universalis monarchiae. Ut autem absoluta
10
haec potestas frenetur, dividenda est cum ordinibus restituta iis primum
11
potestate tractandae pacis, a qua caetera omnia pro praesenti dependent.
12
Ordines divisam cum Imperatore potestatem habentes facile impedient,
13
ne Imperator posthac solus pro libidine exteros bellis lacessat, electores
14
principesque de sede deponat aliaque in imperio et extra illud susque deque
15
vertere possit. Ut ita securitas exterorum magna sui parte in libertate
16
ordinum imperii consitat. Quod in his fundamentis cum excellentiis vestris
17
convenire videmur, de eo mihi gratulor optoque exellentiis vestris tantum
18
ottii suppetere, ut et ipsi similiter Christianissimi regis intentiones dictis
19
ordinibus describerent. Plurimum id faceret ad comunem foederis scopum
20
obtinendum. Etsi enim de Suecia certi sint, ad loca tamen tractatuum non
21
ante venient, quam de legationis etiam vestrae tum intentione tum adventu
22
securi reddantur …

Documents