Persons

Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
81. Vorfälle auf der Domimmunität

5
81

6

Vorfälle auf der Domimmunität


7
DH, Adami II fol. 209.

8
In area ecclesiae cathedralis Munsteriensis (campus dominicus sive thumb-
9
hoff vulgo dicitur, locus amplissimus) dux Longevillaeus dispositum et
10
iussu suo separatum habebat locum pro exercitiis epheborum suorum eque-
11
stribus . Quadam vero nocte, cum deiecti essent (ignoratur aut iussu aut
12
molimine) istius loci sepimenta et postes deiecti atque e terra plane eruti:
13
eum ut ante fuerat restitui mox curat princeps. Dubitarunt cathedralium
14
canonicorum nonnulli, immunitatis videlicet ecclesiasticae conservatores,
15
utrum non istiusmodi exercitiorum institutione, maxime quae inconsulto
16
capitulo fierent, immunitas ista posset violari? Creditumque fuit, non posse:
17
quod ea aulas veluti necessarie consequerentur, ac proinde, quibus habitandi
18
locum facta esset facultas, etiam illa agendi, quae de se honesta essent, licen-
19
tia concessa videretur.

20
Iuxta cathedralis ecclesiae fores trabe versabili impediebatur transitus pub-
21
licus , praecipue equestris aut currulis. Quia vero ille commodissimus erat
22
et compendiosus duci Longevillaeo, et vel ideo arridens, quod eo habito opus
23
non esset immediate transire domicilia eorum, qui in eadem area sive campo
24
habitabant, Nassovii, Saviedrae, episcopi Osnabrugensis, Veneti: idcirco
25
ab ecclesiae structuario requiri iussit clavem, qua aperire trabem pro arbitrio
26
suo posset. Excusavit structuarius et missionarium ad summae aedis de-
27
canum

34
Domdechant Bernhard von Mallinckrodt.
remisit. Non quidem fuit requisitus pro ea decanus: audivi tamen,
28
eam vel absolute negandam fuisse, vel non aliter concedendam, quasi si aliis
29
etiam campi dominici accolis legatis, Caesareo, Hispano, electorali, Veneto,
30
ipsique Avauxio, concederetur. Quadam vero nocte scissa et in plures partes
31
divisa trabs fuit: sed mox decani iussu reparata, ferreis laminis clavisque adeo
32
munita, ut secari amplius non potuerit. Itaque transitus ille imposterum
33
immunis permansit.

Documents