Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
19. Begegnung Volmars mit d’Avaux beim Pfingstgottesdienst 1645 [Juni 4]
19
1645 [Juni 4]
DH, Adami II fol. 160.
In festo Pentecostes, cum apud patres capucinos devotionis gratia esset
in ecclesia Volmarus legatus Caesareus, venit etiam illuc Avauxius Galli-
canus : qui Volmaro propius accedens eidem tum bona festa, tum spiritum
pacis precatus est verbis officiosis. Acceptavit reciproca humanitate salutem
Volmarus et vicissim spiritus sancti gratiam pro componenda citius pace
optavit. Mox Avauxius extensis ad venerabile sacramentum manibus subin-
tulit : Testis est mihi Deus, quod ego vere ac sincere intendam pacem,
et quod ex parte Galliae non erit difficultas, et quod intra paucos dies
habebitis propositionem nostram. Quibus dictis dataque et accepta iterum
salute in aliud e regione positum genuflexorium se recepit. Guardianus
coenobii tunc sacra faciens, et haud dubie sacrificio celebrando magis,
quam externis intentus cerimoniis, Avauxio primum, deinde Volmaro
inclinat. Surgit Avauxius et errorem ipse indicat capucinis, qui merito
resarciri et emendari debeat: prout in incensatione aliisque actibus deinde
factum est. At Volmarus errorem fratris simplicis dissimulavit, qui nulli
esse praeiudicio posset. Ad sacram denique uterque surrexit et Volmaro
Avauxius praecessum ultro obtulit, seque ad sinistram illius collocavit
adeoque sanctam synaxin uterque sumpsit
Die Begebenheit auch bei Meiern I S. 430f.